Book II › tit. 2.7 De iuramento calumniae
X 2.7.4 Imperatorum
tit. De iuramento calumniae · 4 glosses
Idem Magalonensi et R. Neumausensi Episcopis.Incipit Imperatorum · alleged in the gloss as de iuram. calumn., imperatorum — 13× per the register · find the allegations →
Cogere non debemus
Sed videtur quod abbas potius esset compellendus, vel etiam alii quibus cura monasterii commissa est, ff. ad municip., municeps. Quia huiusmodi personae intelliguntur scire veritatem, ut ibi dicitur, ff. de condi. et demon., municipibus; C. de iureiuran., cum et iudices § hoc etiam, in fi. Et ideo tales instituendi sunt qui veritatem sciant, supra, de iuram. calumn., in pertractandis. Sic etiam contingit in procuratoribus, de procur., in pecuniariis. Sed aliud est in collegiis illis saecularibus, vel est speciale privilegium clericorum.
Decidant
Qui enim de calumnia iurare non vult, si est actor, cadit a causa. Et reus habetur pro confesso, ut hic, et infra, de iuram. calumn., cum in causa § poena; et C. de iureiuran., cum et iudices § quod si actor; et C. de iureiuran., cum et iudices § sin autem reus.
Oeconomum statuant
Oeconomus est cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, 89. dist., quia in quibusdam; et 89. dist., volumus. Et idem est oeconomus quod syndicus sive procurator vel actor in causa universitatis sive collegii, de quo habes 9. q. 3, cum simus; et 5. q. 3, quia episcopus; et supra, de synd., sicut. Et iste oeconomus auctoritate episcopi ordinari debet, C. de episc. et cler., omnes § nihilominus, et hic in fine. Et iste iurabit de calumnia sive sit reus sive actor. Si monachi hoc non faciant, tunc episcopus hoc facere debet, ut hic dicit. Et si episcopus in rebus sui episcopatus hoc neglexerit, tunc archiepiscopus sibi oeconomum constituet, 9. q. 3, cum simus.
Idoneum
Ideoneus est, dummodo causam omnino non ignoret, supra, de iuram. calumn., in pertractandis, et si sint bonae famae. Alias infamis et suspectus esse non debet, 5. q. 3, quia episcopus; et 3. q. 7, infamis; et 3. q. 7, infames. Contrarium tamen dicit lex, quod procurator propter infamiam non repellitur, Inst. de exception. § ulti. Hic habes quod de auctoritate episcopi syndicus constitui debet in ecclesiis sibi subditis. Et dic statuas, id est, auctoritatem praestes. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.