Book I › tit. 1.39 De syndico
X 1.39.1 Sicut studii
tit. De syndico · 2 glosses
Gregorius Papa Subdiacono Defensori Siciliae.Incipit Sicut studii nostri · alleged in the gloss as de synd., sicut — 3× per the register · find the allegations →
Generaliter debeas negotia commendare
Nota quod hoc nomen, syndicus, nomen graecum est, latine defensor appellatur, et ad certam causam agendam vel defendendam eligitur, ff. de muner. et honor., munerum § defensores; et generaliter ad omnes causas praesentes et futuras, ut hic, et infra, de iuram. calumn., imperatorum. Constituitur ab universitate seu collegio vel corpore, ff. quod cui. univ. nom., neque societas; et ff. quod cui. univ. nom., item eorum § si decuriones. Et syndicus iste si dubitatur de mandato, debet cavere de rato si agat, et partibus procuratoris fungitur, et ex eisdem causis mutari potest ex quibus procurator, ut lex praedicta ff. quod cui. univ. nom., item eorum § quid si actor; et ff. quod cui. univ. nom., item eorum § actor universitatis. Sed non cavet de iudicato solvendo cum defendit, ut dictum est supra, de procurat., mandato; quia talis syndicus personam sustinet universitatis sive collegii. Sic et tutor non cavet de iudicato solvendo, sed de iudicio fisci, C. de admin. tut., sancimus § defensionem. Et iurat de claumnia iste syndicus in animam propriam, infra, de iuram. calumn., in pertractandis; et infra, de iuram. calumn., imperatorum. Et tutor et curator iurant de calumnia, ut C. de iureiuran., cum et iudices. Item posset esse laicus, ut videtur hic in fine, quia servos Dei litigare non oportet, 2. q. 7, sicut sacerdotes; et 11. q. 1, te quidem; et 11. q. 1, clericum § ex his omnibus, vers. saecularia iudicia si habueritis, contemptibiles, etc.; et in Auth. de sanct. episc. § alium autem, coll. 9; et infra, de iuram. calumn., inhaerentes, in fi. Quod dictum est, satis esset honestum, quia quaelibet persona ecclesiastica debet habere procuratorem bonae famae, pro quolibet ecclesiastico negotio, 5. q. 3, quia episcopi. Tamen contrarium fit quotidie, quia clerici et monachi possunt esse syndici, et tractare utilitates ecclesiarum, 16. q. 1, qui vere; et 16. q. 1, monachi. Et iura praedicta loquuntur solummodo de honestate. Sic videmus servari de facto, et debet constitui quandoque ab episcopo, quandoque a capitulo, prout notatur supra, de rescript., edoceri.
Incommodo
Id est, potius deberent modicum incommodum sive damnum sustinere in eo quod dabunt syndico, et cessare a litibus et per alios litigia exercere. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.