Book II › tit. 2.7 De iuramento calumniae
X 2.7.7 Cum in causa
tit. De iuramento calumniae · 3 glosses
Gregorius IX. Episcopo Belvacensi.Incipit Cum in causa · alleged in the gloss as de iuram. calumn., cum in causa — 9× per the register · find the allegations →
Per illum
Istud regulare est, supra, de iuram. calumn., cum causam; et supra, de iuram. calumn., in pertractandis; et supra, de iuram. calumn., imperatorum; et supra, de iuram. calumn., inhaerentes.
Per teipsum
Ex quo assumpsit officium in se, debet iurare de calumnia, cum sit accessorium sine quo non potest causa expediri, arg. supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam. Et in hoc ei defertur, quia non tangit sacra, sicut et in testimonio, 11. q. 1, imperator; et C. de episc. et cler., authen. si iudex; et in Auth. de sanct. episc. § nulli vero, coll. 9; et 2. q. 5, qua de causa. Quandoque tamen tangit sacra, 1. q. 7, quotiens; et C. de episc. et cler., authen. si iudex. Sed contra supra, de iuram. calumn., inhaerentes, ubi dicitur quod episcopus iurare non debet, sed aliis hoc officium delegare, non est contra, quia non dicitur ibi quod non debeat iurare, sed dicitur quod non debeat compelli, ut ibi dicitur.
Poena
Sic supra, de iuram. calumn., imperatorum; et C. de iureiuran., cum et iudices; in Auth. ut litig. iur. § si autem, in fi., coll. 9, unde sumptus est § iste. Sic actor qui non vult iurare, cadit a causa. Sed numquid ipso iure an per sententiam? Dicas quod per sententiam iudicis, quia iudex procedit contra illum ac si nihil probasset reum absolvendo, et eodem modo de reo, C. de iureiuran., principales, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.