Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.9 Petitio vestra
tit. De procuratoribus · 3 glosses
Idem M. et R. Canonicis Mutinensibus.Incipit Petitio vestra nobis · alleged in the gloss as de procurat., petitio — 12× per the register · find the allegations →
Generales
Licet fuerint generales procuratores, non tamen poterant transigere, ff. de procur., mandato generali. Nec possunt alienare, nisi fructus aut alia quae de facili corrumpi possunt, ff. de procur., procurator totorum. Sed numquid alter istorum possit agere vel administrare sine reliquo? Videtur quod sic, quia in tutoribus et actoribus id servatur, ut alter sine altero administrare possit, ff. de negot. gest., cum alicui; et ff. de admin. tut., decreto, vers. 1; et ff. de admin. tut., Lucius § 1; et ff. de admin. tut., si plures § quamvis; ff. mand. vel cont., creditor § duobus. Credo quod si insolidum constituti sunt, unus potest agere sine altero, et alia facere prout negotia occupaverint; alias non potest unus agere sine alio, licet in tutoribus aliud sit benigne receptum, ut dicunt illae leges ff. de admin. tut., decreto; et ff. de admin. tut., Lucius; et lex illa ff. mand. vel cont., creditor § duobus. Intelligitur in eo casu cum insolidum utrique mandavit. De hoc notatur infra, de procurat., non iniuste, in notula, sic ergo.
Actores
Secundum canones non videbatur ista dubitatio, quia canon omnes administratores nomine procuratoris intelligit, 1. q. 3, salvator. Est enim nomen generale, ut supra, de procurat., quia in causis, ubi universitas de iure communi constituit procuratores.
Intentio
Sic patet quod quando verba generalia sive dubia ponuntur in huiusmodi instrumentis procurationis, recurrendum est ad intentionem constituentis. Sic etiam de privilegiis, infra, de decim., ex multiplici; supra, de offi. ord., licet; et in rescriptis, infra, de arbitr., exposita; et infra, de restit. spol., audita; supra, de offi. deleg., super eo. Et in beneficiis conferendis, infra, de praeben., super inordinata; et infra, de praeben., cum olim. Et illa est causa quia verba debent deservire intentioni, non intentio verbis. Per verba enim exprimitur intentio, 22. q. 5, humanae aures; et 38. dist., sedulo; et 1. q. 1, Marcion; et infra, de verb. sign., intelligentia; et infra, de verb. sign., propterea; et de conse. dist. 4, retulerunt. Et facit ad hoc ff. de iud., si quis intentione ambigua. Arg. contra ff. de pacti., veteribus; et ff. de contrah. empt., Labeo; et ff. de contrah. empt., cum in lege. Sed illa locum habet in contractibus, ubi venditor debet aperte omnia exprimere. Alias fit interpretatio contra ipsum. Et ita manifestum est quod non est semper consideranda verborum forma in huiusmodi constitutionibus, sed quid est eis commissum et in quo officio, quia hoc nomen, procurator, est generale nomen ad quamlibet administrationem. Et per sequentia quae ponuntur in constitutione, restringitur ad id de quo agitur, ut patet hic. Unde si diceretur: ego do Titio potestatem agendi et defendendi in causa vel in causis quam vel quas habeo cum tali, sufficiens est mandatum, non obstante subtilitate legali quae in hoc casu solummodo videtur legem imponere verbis, et non rebus, cum sit potius contrarium faciendum, C. commun. de legat., omne, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.