Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.14 Non iniuste iudex
tit. De procuratoribus · 6 glosses
Idem.Incipit Non iniuste iudex · alleged in the gloss as de procurat., non iniuste — 8× per the register · find the allegations →
Filiusfamilias
Filiusfamilias etiam sine mandato pro patre admittitur ad agendum et defendendum, praestita satisdatione. Immo et si esset minor, quia iustius est talem admittere quam absentem inde sensum condemnare, C. de procur., exigendi. Item potest constitui procurator ad agendum et defendendum, ut hic dicitur, et ff. de procur., filiusfamilias § ipse quoque. Unde iudex iuste fecit qui illum admisit, nisi esset minor, quem non debuit admittere, quia si decipiatur potest restitui ipse et fideiussores eius, ff. de procur., minor; nisi forte pro parte ad defendendum ex benignitate, et non de rigore, ut in C. de procur., exigendi.
Ad futuras
Ad praesentes et futuras lites bene datur procurator in diem et sub conditione, et in perpetuum, et ad tempus, ff. de procur., item et ad; et ff. de procur., et in perpetuum; et ad unam causam, et ad plures, et ad omnes, ut ff. de procur., procurator est qui; et ff. de procur., mandato; et supra, de procurat., dilectus. Et praesens et absens dari potest, ff. de procur., procurator est qui, in fi.; nec datur invitus, C. de procur., invitus. Et debet expresse consentire, alias invitus videtur datus, ff. de procur., filiusfamilias § invitus. Et quilibet qui non prohibetur, dari potest, quia prohibitorium est hoc edictum, ff. de procur., invitus § 1; et certus debet esse procurator, ff. de procur., dummodo.
Cum aliis
Sic ergo patet quod plures procuratores simul dari possunt, 2. q. 6, post appellationem § forma, in fi.; et infra, de testib., insuper; et ff. de procur., pluribus; et ff. de admin. tut., decreto § 1. Sed numquid ambo, vel etiam si sunt plures simul agere debent, vel unus sine altero? Videtur quod unus sine altero agere non possit, arg. supra, de offi. deleg., causam matrimonii; et ff. de re iud., duo. Dicas, si plures dati sunt simul insolidum, potior est conditio occupantis, ut hic. Unde supple hic, insolidum; simile ff. de procur., pluribus; et ff. de leg. 1, si pluribus, in fi.; et infra, de appell., ut debitus; et supra, de rescript., capitulum; sic ff. de admin. tut., decreto, in fi.; et ff. de ver. oblig., si Titius; arg. ff. de duob. reis, ex duobus. Quandoque tamen ille dicitur occupare qui primo ad sententiam venit, ff. de peculi., si vero; et ff. de noxal. act., si quis. Sed si simul occurrerent ad litem contestandam, iudex tunc potest eligere magis idoneum, ne repugnantia inde contingat, et si unus negaret, et alter concederet, ff. de accusation., si plures; et ff. de admin. tut., decreto, in fi. Si vero non sint dati insolidum, sed simpliciter, tunc neuter agere potest vel defendere sine reliquo, et sunt simul admittendi, sicut iudices qui dantur sine clausula illa: quod si non omnes, etc. Sed idem videtur dicendum sive addatur insolidum, sive non, cum ratio illius legis ff. de accusation., si plures § quamvis; et ff. de admin. tut., decreto, nihilominus remaneat. Et ideo forte non ponitur hic in textu, insolidum, quia adversarius ab initio providerat sibi, ut iudex magis idoneum admitteret. Ber.
Temporibus
Ponit tenorem illius legis ff. de procur., si quis cum procuratore § ulti.; in quo casu non est melior occupantis conditio, quia dando secundum, priorem revocare videtur, ut hic dicit, et lex praedicta ff. de procur., si quis cum procuratore § ulti.; nisi dando secundum exprimat quod priorem vult durare in procuratorem; ff. de leg. 1, si pluribus; sicut est in iudicibus, quia secundum rescriptum derogat primo, supra, de offi. deleg., coram. Ad unam litem, plurium personarum et unus et plures procuratores dari possunt, ff. de procur., si quis cum § unus. Quandoque tamen plures personae non possunt agere vel experiri, nisi per unum defensorem, seu defendere, ut ubi plures fideiussores sunt, et volunt defendere eum pro quo fideiusserunt iudicatum solvi, ff. iudi. solv., iam tamen § si tamen. Et plures heredes necesse habent dare procuratorem, ne actor incommodo afficiatur, si defensor in plures personas dividatur, ut in lege praedicta ff. iudi. solv., iam tamen § si tamen; et ff. de exerc. act., ne in plures. Idem est in redhibitoria, ff. de aedil. edict., quod si nolit § si plures. Idem est ubi ille qui agebat iudicio familiae erciscundae communi dividundo finium regundorum decessit pluribus heredibus relictis, quia ad omnia omnes unum procuratorem dare debent, ff. fam. ercis., si familiae erciscundae; et ff. de procur., licet, in fi.
Contra ipsum
Bene dicit, contra ipsum, quia in persona procuratoris semper formanda est sententia, alias non tenet, C. de sent. et interloc. om. iud., non videtur; sive ab initio, sive post litem contestatam procurator intervenit, C. de procur., nihil. De hoc dixi supra, de elect., querelam. Et nota quod iste § ponit tenorem illius legis, C. de procur., invitus.
Appellare
Procurator ergo appellare tenetur, sed prosequi non cogitur, C. de procur., invitus. Quod si non fecerit, imputatur ei, ff. de negot. gest., liberto § ulti., in fi. Vel saltem denunciare tenetur domino sententiam latam contra ipsum, ut dominus appellet si voluerit, quia culpa ipsius amisit causam, et ipse non poterat divinare, unde imputatur sibi; simile ff. mand. vel cont., si fideiussor § si cum debitor. Et hoc est verum cum dominus nescivit. Si vero scivisset, certiorari non debuit, ff. de act. emp. et vend., si res vendita, in fi.; et supra, de rescript., ab excommunicato. Unde tunc sibi imputet dominus quod non appellavit. Vel potest dici quod appellare tenetur procurator, vel domino denunciare, quia hic non distinguitur utrum dominus hoc sciat vel ignoret contra se iudicatum, alias mandati tenebitur, nisi alterum faciat, nisi iusta causa eum excuset, ut dicit littera sequens, puta iustus metus, tunc denunciet domino, infra, de appell., si iustus; vel inopia, sicut dicitur de fideiussore condemnato ultra verum debitum. Qui non potest propter inopiam appellare debet hoc denunciare principali personae, ff. mand. vel cont., si procuratorem § si ignorantes. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.