The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.3 De rescriptis

X 1.3.30 Capitulum sanctae crucis

tit. De rescriptis · 7 glosses
Idem Episcopo et Archidiacono Legionensibus.Incipit Capitulum sanctae crucis · alleged in the gloss as de rescript., capitulum 22× per the register · find the allegations →
Prius
Et ita qui praevenit alium, ille obtinet, infra, de appell., ut debitus, ibi prius quam in glossa; et infra, de rescript., abbatem. Et est simile ff. de procur., pluribus; et infra, de procurat., non iniuste, ubi potior est conditio occupantis; et simile ff. de ver. oblig., si Titius. Sed videtur quod ille pro quo fuit prius lata sententia deberet obtinere, non ille qui primo praesentavit rescriptum, sicut si quis a pluribus conveniatur ex noxa eiusdem servi, non ei qui primo egit. Sed ei qui ad sententiam prius pervenit, debet dari, ff. de noxal. act., si quis a multis. Sic enim in actione de peculio, ff. de peculi., si vero adhuc. Forte idem posset dici hic, ille enim obtinuisset, qui prius receptus fuisset, arg. infra, de praeben., dilectus filius 2. Sed hic neuter ad sententiam venit. Hic possunt assignari multa contraria, infra, de offi. deleg., ex parte N; et supra, de rescript., caeterum, et multa consimilia. Sed iura illa hodie correcta sunt per id quod habes infra, de appell., ut debitus, et per quod dicit hic. De hac materia dicas ut dixi supra, de rescript., sicut Romana. Sed illa decretalis, infra, de offi. deleg., ex parte N, loquitur in alio casu, cum iam litterae sunt primo praesentatae ante praesentationem secundarum, et ita concordat cum ista. Alii dicunt, et forte bene, quod primae litterae valent, et non secundae, quia de primis non faciunt mentionem, si primus impetrans non fuit negligens in prosequendo ius suum. Et hoc constat, licet prius praesententur secundae, dum tamen non recipiatur secundus ante praesentationem priorum, et ita cessant contraria. Sed si primus non prosequatur ius suum dolo vel negligentia cum prosequi possit, valebunt secundae, licet de primis non faciant mentionem. Secus in rescriptis ad lites obtentis, ubi per sollicitudinem praesentantis perditur primum rescriptum, licet secundum de primo non faciat mentionem, infra, de appell., ut debitus. Ibi enim remanet ius salvum utrique impetranti.
Consimili
Ergo non super eodem beneficio, sed diversas, alias non diceret, consimili. Quia si consimile, ergo aliud, et non idem, uterque istorum impetraverat, ut ei provideretur in beneficio praebendali. Sed non super uno, sed ita simpliciter, quia nihil est idem cui simile est, arg. ff. si mens. fals., adversus § haec actio.
Non habita mentione
Per hoc videbatur quod litterae non valebant, supra, de rescript., caeterum; et infra, de offi. deleg., ex parte N. Sed primae ibi iam fuerant praesentatae ante praesentationem secundarum. Et sic non contradicit, sed concordat huic notulae. Et etiam non obstat capitulum supra, de rescript., caeterum.
Post appellationem
Unde videtur quod sententia postea lata non tenuit, infra, de sent. excom., per tuas. Sed contra dicitur infra, ubi dicit, sententias praefatas relaxetis. Sed ibi dicitur ratio quare tenuit sententia. Vel intellige quod ex iusta causa appellatum est, quia forte litteras alterius receperant, vel aliam iustam causam allegaverunt, et sic non tenuit sententia. Vel dicas ut in ultima notula.
Suspensionis
Arg. quod suspensus potest amplius suspendi, sicut excommunicatus potest excommunicari, 3. q. 4, Engeltrudam; et 11. q. 3, excellentissimus; 12. q. 2, de viro; et infra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam, in fi., ubi de hoc.
Sententias
Scilicet, excommunicationis et suspensionis latas proximo capitulo.
Relaxetis
Ex hoc patet quod sententia suspensionis post appellationem lata tenuerit. Sed videtur quod appellatio tenuit, ex eo quod ei tantum qui litteras primo praesentavit providere deberet, et non illi qui secundo praesentavit litteras suas, contra quem fuit appellatum. Dicas quod ideo tenuit sententia non obstante appellatione, quia nondum providerat alicui illorum, et in litteris continebatur, si alium ad mandatum nostrum non recepistis. Haec enim clausula: nisi de mandato nostro eadem ecclesia in receptione alterius fuerit gravata, erat in utrisque litteris inserta, ut patet in integra. Sed ipsi non receperant adhuc, unde non tenuit appellatio cum nondum competeret eis exceptio. Vel dicas, si vis praedictas sententias relaxetis, ad cautelam quantum ad illam sententiam, quae lata fuit post appellationem, quae legitima fuit quantum ad aliam latam pro Callimacho. Ubi appellatio non praecessit, tenetur proprie illud verbum, relaxetis. Et sic proprie et improprie simul illud tenetur, simile 28. dist., presbyterum; 63. dist., in synodo. Quid si praesentatione per aliquem illorum facta ipsi capitulo alii iudices post appellatione excommunicaverunt? Videtur quod teneat appellatio, quia ex quo alius praevenerat, ius habebat. Unde si capitulum appellavit contra secundo praesentatem, bene videtur tenere appellatio, quia ei debent providere qui primo praesentavit, ut hic dicit, et ideo absolutio ad cautelam fieri debet. Sed non credo, quia quoties aliqui absolvuntur ad cautelam, illud exprimitur infra, de appell., ad praesentiam; infra, de testib., veniens 2, in fi., unde prima ratio verior videtur. Vel intelligitur tantum de sententiis illorum a quibus non est appellatum, et ita planum est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.