The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati

X 1.29.12 Ex parte N.

tit. De officio et potestate iudicis delegati · 3 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo et Episcopo Conventrensi.Incipit Ex parte N. · alleged in the gloss as de offi. deleg., ex parte N 10× per the register · find the allegations →
Omnino
Id est, sine aliqua pactione, conditione vel modo.
Dimittere
Videtur quod talis renunciatio simoniaca fuerit, quia qui remittit, dat, 8. q. 3, talia; et infra, de testib., veniens 1; et ff. de calum., quin etiam; et ff. quae in fraud. cred., in fraudem. Arg. contra ff. quae in fraud. cred., si pignus. Resp.: haec dictio, omnino, solvit contraria, id est, sine aliqua conditione. Item pone quod simpliciter renunciet, sed in animo habet ut ei detur, alias non renunciaturus, videtur quod simonia committitur. Sola enim voluntate committitur, sicut usura, quae sola voluntate committitur, infra, de usur., consuluit; et 1. q. 1, qui studet; sed secus in simoniacis, quia prohibita, secus in prohibitis, quia simoniaca. Prohibita, quia simoniaca sunt illa quae in veteri testamento novoque simoniaca erant in sui natura, ut vendere sacramenta, ut praedicto capitulo 1. q. 1, qui studet; et 1. q. 1, sicut eunuchus. Simoniaca, quia prohibita sunt illa quae per constitutionem ecclesiae facta sunt simoniaca. Quale est hoc et etiam pastum dare post receptionem in canonicum, et in istis non sufficit sola voluntas, nec in aliis, dum tamen sit contenta suis terminis. Quod de usuris dicitur non promovet, quia usurae in utroque testamento prohibitae sunt. Vincen.
Non obstantibus
Arg. contra supra, de rescript., sicut Romana; speciale derogat generali. Sed hic primae videntur generales et secundae speciales, quae de uno speciali beneficiato faciunt mentionem, et tamen non valent hic secundae. Sed hic veritate inspecta speciales sunt tam primae quam secundae, id est, quia primae tantum ad unum beneficium restringuntur. Sed hodie in litteris pro beneficiis obtinendis illae solae praevalent, quae primo praesentantur, supra, de rescript., capitulum. Et secundum hoc concordat cum illa, quia prima primo fuerunt praesentatae, et episcopo loci hoc mandabatur, infra, de appell., ut debitus. De hac materia dictum fuit supra, de rescript., sicut Romana; dic ut ibi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.