Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.10 Veniens ad nos
tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Idem.Incipit Veniens ad nos · alleged in the gloss as de testib., veniens 1 — 15× per the register · find the allegations →
Remittere
Qui debitum remittit, dare intelligitur, 8. q. 3, talia; et ff. de calum., quin etiam; et ff. de condi. caus. dat., si mulier.
Illorum
Sed cum crimen simoniae sit crimen exceptum, quare non admittitur quilibet etiam particeps criminis secundum quod fit 79. dist., si quis Papa; 15. q. 3, nemini; supra, de confess., cum monasterium. Dicas quod tales personae viles nullo modo sunt admittendae in accusationem clericorum aut in testimonium, nisi accusatus malae famae et opinionis antea extitisset, ut 2. q. 1, in primis, in fi.; et infra, de simon., per tuas 1. Praeterea hic erat unus testis idoneus, numquid per eum et per famam posset condemnari de tali crimine? Videtur quod sic, quia fama cum aliis probat, 4. q. 3, si testes § item saepe. Sed non est verum, quia in crimine apertissime debent esse probationes, C. de probation., sciant; et 5. q. 6, Epiphanium. Quia ubi contra salutem hominis agitur, strictius et cautius praesumptio unius testis cum iuramento, arg. C. de reb. credit., in bonae fidei; supra, de probat., sicut, pensatis negotiis cum circumstantiis personarum et causae, infra, de iureiur., iuramentum, in fi.; et ff. de legit. tutor., legitimos.
Iudicasti
Absolvendo illum.
Confesso
Sic ergo patet quod socius criminis non admittitur in testimonium in eodem crimine, 4. q. 3, si testes § item liberi. Sic supra, de confess., cum monasterium, ubi de hoc. Et testis qui non solum in eodem crimine fuit, sed si consimili morbo laboret, non est admittendus, infra, de testib., personas. Fallit tamen, quia quandoque admittitur socius, ut 6. q. 1 § verum, vers. si quis; et 79. dist., si quis Papa. Solvi consuevit quod socii criminis et muneris non admittuntur, ut hic, sed criminis tantum admittuntur in exceptis criminibus, ut ibi. Sic et quandoque ad detegendam conspirationem, socii et iurati ad testimonium admittuntur, infra, de testibus cog., venerabilis.
Testimonium
Sic patet quod unius testimonium non valet, infra, de testib., licet universis; et 4. q. 3, si testes § item unius; 33. q. 2, admonere; ff. de quaest., maritus. Arg. contra 8. q. 3, talia; ff. de dot. praeleg., Theopompus; 86. dist., tanta; et 28. dist., de Syracusanae; et 97. dist., nobilissimus. Solutio: saepe adhibetur fides uni extra iudicium, 22. q. 4, innocens. Dictum unius in iudicio praesumptionem inducit. Lex illa ff. de dot. praeleg., Theopompus, intelligitur cum testator voluit ei fidem adhiberi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.