Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.23 Licet universis
tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Idem.Incipit Licet universis · alleged in the gloss as de testib., licet universis — 14× per the register · find the allegations →
Multo minus
Arg. a maiori. Sic 43. dist., dispensatio; et 11. q. 1, magnum. Sic 32. q. 5, si Paulus.
Conversationis
Et ita Iudaeus de iure non admittitur contra Christianum ad testimonium. Arg. 2. q. 7, si haereticus; et 2. q. 7, non potest; et 2. q. 7, pagani; et 23. q. 4, ipsa pietas. Arg. supra, de testib., Iudaei, non est contra, quia ibi factum recitatur, scilicet quod illi uti praesumunt, sed illud de iure fieri non debet.
Duorum vel trium
Id est, non paucorum prout sequitur. Et sic affirmativa exponitur per negativam, 35. q. 3, aequaliter; ff. de manumiss., is qui, in princ.; ff. de dolo mal., non debet, in fi.; ff. de leg. 2, cum pater § rogo; et ff. de leg. 2, cum quidam 2. Et econtrario negativa exponitur per affirmativam, non suum, id est, alienum; C. und. vi, conquerebatur. Sic exponunt quidam dist. 1, omnes leges. Naturale est transire per agrum alienum, id est, non suum.
Quaedam
Quaedam sunt causae quare plures testes requirunt sicut testamentum, ubi requiruntur septem testes, C. qui testam. fac. pot., hac consultissima; et C. de testament., si unus. Et puberes debent esse testes, C. de testament., hac consultissima. In codicillis quinque requiruntur, C. de codicil., si quis. Item in donatione causa mortis quinque testes requiruntur, C. de mort. caus. donat., cum de mortis, et in casu quem habes 2. q. 4, praesul; et 2. q. 4, nullam. Item quinque requiruntur cum quis debitum in scriptis vult probare se soluisse, C. de testi., testium.
Unius
Hoc verum est in alterius praeiudicium. Et sic non obstat de conse. dist. 4, cum itaque § parvulos. Vel ubi quis non habet ius petendi, supra, de testib., super eo 2; et infra, de spons., praeterea 2. Tamen unus testis praesumptionem inducit, sed non facit probationem, 20. q. 3, praesens; ff. quemad. test. ap., omnibus, in fi.; et ff. de dot. praeleg., Theopompus. Sed ibi testator hoc voluit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.