The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.22 Super eo quod

tit. De testibus et attestationibus · 2 glosses
Idem Matthaeo Cardinali.Incipit Super eo quod · alleged in the gloss as de testib., super eo 2 11× per the register · find the allegations →
Cum mater
Et ita videtur quod pater et mater non possunt ferre testimonium in causa filii, 4. q. 3, si testes § item testis idoneus. Et quia causa filii causa patris esse videtur, quia damnum et emolumentum ad eum pertinere videt, arg. 2. q. 6, biduum, vers. palam. Et in causa sua nullus idoneus testis est, 4. q. 3 § nullus; et arg. 3. q. 5, consanguinei. Et pater et filius pro una persona reputantur, 35. q. 3, contradicimus § hac auctoritate; et C. de impub. et al. subst., si quis, in fi.; Inst. de inutil. stipul. § ei qui. Arg. contra 35. q. 6, consanguineos; et infra, qui matrim. acc. poss., videtur. Solutio: pater et mater et caeteri consanguinei bene admittuntur ad coniungendum matrimonium, sive etiam ad distinguendum propter consanguinitatem favore matrimonii, ut dicunt duo ultima contraria. Illi etiam sunt caeteris praeferendi, ut ibi dicitur. Sed quod hic dicitur, intelligitur de his parentibus qui suspecti sunt, ut littera dicit, ut si alter superior est potentia, divitiis vel honore, pater et mater alterius non est admittendus. Alias ubi aequalitas est, vel modica etiam excellentia admittuntur, ut dicunt ultima contraria, et hoc in matrimoniali causa. In aliis vero causis pater pro filio, vel econverso non recipitur, ut dicunt iura praedicta, et illa decretalis infra, qui matrim. acc. poss., videtur, in fi. Quae tamen loquitur in coniungendo vel disiungendo propter consanguinitatem, ut ibi dicitur.
Firmatum
Id est, contractum per consensum mutuum de praesenti. Tunc enim separari non posset ad dictum unius testis, quia in nulla causa dictum unius sufficit, infra, de testib., licet universis; et supra, de testib., veniens 1; et 4. q. 3, si testes § item unius vero. Alias contrahere non debent, quia ad dictum unius impeditur matrimonium contrahendum, infra, de spons., praeterea 2. Item et sola fama impedit, infra, de cons. et affin., super eo. Multa enim impediunt contrahendum, quae non dirimunt iam contractum, infra, de iureiur., quemadmodum. Et sic non omnia quae impediunt ordinandum, deiiciunt iam promotum, 15. q. 1 § sicut ergo; et infra, de regular., ad Apostolicam; infra, de accusat., super his.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.