Book IV › tit. 4.14 De consanguinitate et affinitate
X 4.14.2 Super eo
tit. De consanguinitate et affinitate · 6 glosses
Urbanus III. Burdegalensi Archiepiscopo.Incipit Super eo quod · alleged in the gloss as de cons. et affin., super eo — 15× per the register · find the allegations →
Nondum nubilem
Legitima tamen fuit ad sponsalia.
Fide
Id est, iuramento. Ex quo mulier fortius ius quaesivit petendi illum, arg. supra, de spons., praeterea 2.
Affidavit
Per verba de futuro.
Manifestum
Ita quod notorium, 2. q. 1, de manifesta.
Cognovisse
Si cognovit propinquam illius, soluta fuerunt sponsalia, supra, de eo qui cog. consang., veniens 1; et supra, de eo qui cog. consang., ex litteris.
Fama
Nota quod fama impedit matrimonium contrahendum, supra, de spons., cum in tua. Et plus facit fama hic quam dictum unius, ubi iuramentum intervenit, supra, de spons., praeterea 2. Alias dictum unius sicut et fama, impedit matrimonium contrahendum, supra, de testib., super eo 2 § 1.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.