The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.13 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae

X 4.13.2 Veniens

tit. De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae · 8 glosses
Alexander III. Pictaviensi Episcopo.Incipit Veniens ad nos · alleged in the gloss as de eo qui cog. consang., veniens 1 8× per the register · find the allegations →
Matrem sponsae
De futuro. Unde affinitate superveniente, illam in uxorem habere non poterit solutis sponsalibus, infra, de cons. et affin., super eo; et infra, de eo qui cog. consang., ex litteris.
Adhaesit
Postquam cognovit matrem.
Paulo maior quam pro adulterio
Quare maior poenitentia imponitur quam pro adulterio, cum tamen publicae honestatis iustitiam violaverit, cum illa esset sponsa de futuro? Dicas quod non solum violavit publicae honestatis iustitiam, sed adulterium commisit cum matre sponsae suae, quae nupta erat patri suo, ut patet in antiqua. Alias si mater sponsae non esset coniugata, non puniretur plus, nec etiam tantum. Unde iste multo plus debet puniri quam pro adulterio propter tria, videlicet, propter honestatis iustitiam, propter adulterium, et incestum etiam, quod perpetravit cognoscendo affinem primi generis et primi gradus.
Vel parte
Arg. quod sufficit aliquid inchoare, et non sit completum, supra, de elect., cum in cunctis § inferiora.
Ex dispensatione
Incestuosi enim contrahere non debent, et ideo dispensatur cum eo, quia iuvenis erat. Alias sine peccato contrahere non posset, 33. q. 2, in adolescentia. Tamen si contraheret citra aliquam dispensationem, teneret matrimonium.
Cognovit antequam matrem
Unde statim fuit matrimonium praesumptum, supra, de spons., is qui; et supra, de cond. appos., de illis. Unde matrem ulterius habere non posset, etiam si non esset cognita. Et hoc idem esset, etiam si numquam cognovisset ipsam, supra, de spons., sponsam. Ber.
Eam
Scilicet, matrem, ut dictum est. Vel dic eam, id est, sponsam suam, et secundum non tenet, infra, de eo qui cog. consang., discretionem; et infra, de eo qui cog. consang., Iordanae.
Aliam
Post mortem istius, quia ex quo eam cognovit antequam matrem, non dissolvitur matrimonium, licet postea cognoverit matrem, non dissolvitur matrimonium, licet postea cognoverit matrem, infra, de eo qui cog. consang., discretionem; et infra, de eo qui cog. consang., tuae; et infra, de eo qui cog. consang., Iordanae. Sed ea mortua cum alia propter incestum contrahere non debet, infra, de eo qui cog. consang., transmissae, in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.