Book IV › tit. 4.13 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae
X 4.13.11 Iordanae
tit. De eo qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae · 4 glosses
Gregorius IX. Episcopo Pictaviensi.Incipit Iordanae mulieris petitio · alleged in the gloss as de eo qui cog. consang., Iordanae — 13× per the register · find the allegations →
Carnaliter cognita
Et sic statim fuit matrimonium, malitia supplente aetatem, supra, de despon. impub., a nobis; et supra, de despon. impub., tuae nobis.
Sine sua propria culpa
Nullus sine sua culpa iure suo debet privari; simile supra, de eo qui cog. consang., discretionem; 56. dist., satis perversum; 16. q. 7, inventum. Arg. contra supra, ut lite non cont., quoniam § si vero, in fi.; et infra, de privileg., antiqua; contra 22. dist., renovantes; sed ibi causa subest quare puniuntur sine culpa.
Poenitentia
Et maior debet imponi quam pro adulterio, supra, de eo qui cog. consang., veniens 1; quia incestus vincit adulterium, 32. q. 7, adulterii.
Exactus
Sed exigere ipse non debet; simile supra, de eo qui cog. consang., si quis; et supra, de eo qui cog. consang., transmissae. Et post mortem uxoris iste contrahere non debet, supra, de eo qui cog. consang., veniens 1; et supra, de eo qui cog. consang., ex litteris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.