Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum
X 4.2.8 A nobis
tit. De desponsatione impuberum · 4 glosses
Idem eidem.Incipit A nobis tua · alleged in the gloss as de despon. impub., a nobis — 9× per the register · find the allegations →
Matrimonii nomen
Scilicet futuri, quia loquitur de sponsalibus, supra, de despon. impub., de illis 1.
Consensum non habent
Quousque perveniant ad aetatem legitimam, sic etiam et in voto, 20. q. 1, firma; infra, de frig. et malef., quod sedem. Sed pone quod dicant: accipio in meum, et ego te in meam, intendentes etiam contrahere matrimonium? Resp.: matrimonium non contrahunt aetate prohibente, sponsalia non contrahunt, quia nolunt, ff. de sponsal., quaesitum; arg. supra, de offi. deleg., cum super; et C. si quis alt. vel sib. sub alt., multum interest; si in eadem voluntate persistant usque ad legitimam aetatem, matrimonium prius inutile ratihabitione tacita vel expressa confirmatur, arg. infra, de despon. impub., de illis 2; et ff. de sponsal., quaesitum; ff. de ritu nupt., minorem. Posset tamen probabiliter dici, quod sponsalia contrahunt iuris potestate, licet ea contrahere non intendant, infra, de despon. impub., attestationes, arg.; et infra, de despon. impub., duo. Ala.
Tenentur
Supra, de despon. impub., de illis 1; et 20. q. 1, illud; 28. dist., de his.
Anticipare
Infra, de despon. impub., de illis 2; et infra, de despon. impub., tuae nobis; et supra, de despon. impub., puberes.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.