Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum
X 4.2.7 De illis
tit. De desponsatione impuberum · 7 glosses
Idem Bathoniensi Episcopo.Incipit De illis qui · alleged in the gloss as de despon. impub., de illis 1 — 11× per the register · find the allegations →
De illis
Tres articuli continentur in hac decretali. Primus est hic in principio, de illis, usque si vero. Secundus est ibi, si vero alteruter. Tertius ibi, mulier autem. Ber.
Ullatenus audiendi
Propter fragilitatem aetatis. Et est arg. quod impubes de eo quod facit ante pubertatem, reclamare non valet, arg. 28. dist., de his; et 20. q. 1, illud; et ff. de negot. gest., Pomponius; et arg. ad hoc ff. de minor., denique § 1. Ber.
Sponsalia contrahuntur
Id est, altero existente infra annos pubertatis, sicut existebat quando sponsalia contrahebantur. Si alter perveniat ad aetatem, non est audiendus si petat separari, sed expectabit quousque alter ad aetatem pervenerit. Quidam dicebant quod alter eorum erat maior, et alter minor, quando sponsalia contrahebantur, et secundum hoc non differret a sequenti versu. Ala.
Minoris aetatis
Videtur quod in optione illius qui ultimo ad aetatem pervenit, sit reclamare. Et tu dic quod idem iuris est de alio, quod potest reclamare, etiam si minor vellet consentire; aliter non differret a sequenti versu.
Iudicio ecclesiae
Sic infra, de despon. impub., a nobis. Et ita patet quod sponsalia dissolvi debent iudicio ecclesiae tantum, nisi fortius vinculum superveniat, puta matrimonio cum alio, vel totum solemne. Quia tunc ipso iure soluta sunt, arg. supra, de spons., si inter; et infra, de sponsa duo., duobus. Arg. contra infra, de despon. impub., ex litteris, ubi solvuntur sponsalia antequam alter perveniat ad aetatem. Sed non est contra, quia ibi non tenuerunt sponsalia, ut patet ex fine, hic vero tenuerunt. Item simile supra, de spons., praeterea 1; et supra, de spons., requisivit. Ibi similiter solvuntur sponsalia, ne deterius inde contingat. Et ita sponsalia contrahentes, si nolunt uterque vel alter perficere matrimonium, non sunt compellendi, ut colligitur per haec iura. Sed contra est expressum, quod omnino sunt comepellendi per ecclesiasticam censuram, supra, de spons., ex litteris 2; et supra, de spons., sicut. Quid ergo respondebis? Dicas quod illa decretalis, supra, de spons., ex litteris 2; et supra, de spons., sicut, loquuntur quando iuramentum intervenit, licet illi etiam essent impuberes, sed erant doli capaces, ita quod tenuit iuramentum. Unde propter periculum iuramenti compelli debent ad contrahendum. Et illa decretalis, supra, de spons., requisivit, reducitur ad illam supra, de spons., ex litteris 2, ut ibi plene dictum est. Et quod dicit illa decretalis, supra, de spons., praeterea 2, potius est dispensatio, ut ibi dictum est. Et quia uterque dissentiebat, ideo toleratur. Hic ergo loquitur de sponsalibus minorum. Si ergo iuramentum interveniat, compellendi sunt perficere matrimonium, sive sint maiores sive minores, dum tamen fuerint doli capaces, quia aetas illa plena est periuriis, infra, de delict. puer., pueris. Si vero iuramentum non intervenit in sponsalibus, non sunt inviti compellendi, quia invitae nuptiae difficiles exitus consueverunt habere, et ita planum est. Ex causa tamen compelluntur, ut dictum supra, de spons., ex litteris 2.
Nupsit
Id est, sponsalia contraxit, quia matrimonium contrahere non poterat, sic infra, de despon. impub., a nobis.
Semel consenserit
Arg. quod semel probatum est, amplius non possum reprobare, 3. q. 3, offeratur; et 8. q. 2, dilectissimi; et 20. q. 3, eos qui; 32. q. 5, horrendus; et 4. dist., in istis; et supra, de caus. poss. et propr., cum olim; ff. de negot. gest., Pomponius 1; et ff. de adulter., si uxor, in fi. Arg. contra ff. de muner. et honor., ut gradatim § reprobari. Item arg. supra, de elect., nosti; et 32. q. 5, proposito; et 32. q. 2, aliquando; et 33. q. 5, manifestum; 12. q. 2, si qua de rebus; et Inst. de auct. tut. § 1; et C. de procur., non eo minus. Arg. contra ff. de recepti., si cum dies § sed et si; et ff. de recepti., sed si interpellatur § ulti.; 21. q. 5, si quis cuiuslibet; et 4. q. 5, quisquis. Solutio: verum est quod multi contractus claudicant, et ex una parte possunt tenere, et ex altera non, ut si pupillus contrahat cum minore sine tutoris auctoritate, Inst. de auct. tut. § 1; et lex praedicta, C. de procur., non eo minus, et 12. q. 2, si qua de rebus. Secus in matrimonio, quia illud vinculum non potest constare nisi ex duobus consensibus, supra, de spons., tua nos. Et quod dicit hic non obstat, quia ille tenetur expectare non ratione matrimonii, sed ratione suae promissionis. Unde si contraheret cum alia, teneret, etiam si iuramentum intervenisset, supra, de spons., si inter.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.