Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.26 Tua nos
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 6 glosses
Idem.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de spons., tua nos — 2× per the register · find the allegations →
Mulierem
Si iste desponsavit istam mulierem, quibuscumque verbis usus fuerit, potius considerandum est quod fuerit factum quam quid dictum, arg. supra, de appell., ad audientiam; et infra, de verb. sign., in his; C. plus val. quod agit., si quis. Item simulatio sive dolus non impedit matrimonium spirituale, 27. dist., quod interrogasti; ergo nec carnale. Sed haec non procedunt, quia simulatae nuptiae non sunt nuptiae, ff. de ritu nupt., simulatae; et propter rationem quae inferius redditur. Sed pone quod aliquis protestetur coram pluribus, quod omnia quae dicet vel faciet, non faciet animo contrahendi matrimonium, et postea publice dicat, consentio in te, numquid est hic matrimonium, vel non? In casu isto dico quod ecclesia iudicare debet pro matrimonio, quia recurrendum est ad communem verborum intelligentiam, supra, de spons., ex litteris 1. Talia enim verba non possunt servire suae intentioni. Praeterea si probet quod illa verba protestatus fuit primo, potuit postea recedere ab illa voluntate, et consentire in illam, et hoc videtur per illud quod postea publice facit. Et si dicat quod adhuc tempore contractus erat in eadem voluntate, non creditur ei, quia contra eum debet fieri interpretatio, quod dolum adhibet, ut dictum est supra, de spons., ex litteris 1.
Copula subsecuta
Per hoc videtur consensisse, infra, de spons., is qui; et infra, de cond. appos., de illis; et infra, de cond. appos., per tuas.
Videtur forte
Quibusdam non recte intelligentibus est dubium, sed recte intelligentibus non est dubium.
Qualiter tibi constiterit
Immo bene potuit constare, quia vir ille hoc ei confitebatur, quia hoc dicimur scire, quod ab aliis audivimus, 22. q. 5, hoc videtur. Vel quia ille hoc ei confessus fuit in poenitentiali iudicio, in quo cuilibet est credendum, ut infra, de homic., significasti 2. Quia soli sibi fit praeiudicium, unde non est versimile, quod sit immemor suae salutis, 1. q. 7, sancimus. Sed in iudicio pro tribunali non crederetur ei in praeiudicium alterius.
Nec forma
Nota quod ad esse matrimonii duo sunt necessaria, scilicet, substantia et forma, sicut ad esse hominis, pro substantia est ibi consensus, et pro forma verba ad exprimendum consensum deputata, quam formam habes infra, de spons., si inter; infra, de sponsa duo., licet. Et quia hic defuit substantia et forma, nullum fuit matrimonium. Idem esset et si alterum deesset, supra, de spons., cum apud; et supra, de spons., tuae fraternitati; et infra, de frig. et malef., quod sedem. Et matrimonium quamvis duo exigat, res tamen simplex est et individua, 27. q. 2 § sequitur. Et in matrimonio praesumpto ipsum factum habetur pro substantia, per quod praesumitur sufficiens consensus, infra, de spons., is qui.
Sine quo
Supra, de spons., cum locum; et 27. q. 2, sufficiat. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.