The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.14 Cum locum

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 8 glosses
Idem Papiensi Episcopo.Incipit Cum locum non · alleged in the gloss as de spons., cum locum 20× per the register · find the allegations →
Metus
Qui possit cadere in constantem virum, infra, de spons., veniens 2; et infra, de spons., consultationi, in fi.; et ff. quod metus cau., metum. Minor tamen metus magis excusat feminam quam virum, arg. 32. q. 6, indignantur; et arg. infra, de homic., sicut dignum, 1. resp.
Solo consensu
27. q. 2, sufficiat. Et ita omnia quae dicuntur 30. q. 5, aliter; et 30. q. 5, nostrates. Referuntur tantum ad solemnitatem.
De ipso
Scilicet, consensu. Ber.
Plena debet
Ille vel illa, qui in alium, vel aliam consentire debet.
Indagandus
Id est, inquirendus ad consentiendum.
Provenire
Quia quod quis non diligit, facile contemnit, 20. q. 3, praesens; et supra, de spons., praeterea 1; et infra, de spons., requisivit; et 21. q. 2 § quod autem.
Nihil eam timere
Est ergo hic arg. quod ad officium iudicis pertinet, locum securum assignare partibus, et honestum, 3. q. 9, hortamur; et 33. q. 2, sive; et ff. de recepti., si cum dies § si arbiter. Alioquin potest appellari si requisitus iudex hoc non fecerit, supra, ut lite non cont., accedens 2; et supra, de appell., ex parte 1.
Donec
Id est, quousque constet de matrimonio iustius puellae inter eos qui illam petunt, et cui ipsa consenserit. Sic stabit quasi in sequestro in loco tuto. Ista puella timebat sibi inferri violentiam a quibusdam nobilibus civibus Papiensibus. Et ideo ne raperetur ab illis, ponitur in loco securo, postquam constiterit cui consenserit, tradetur ei, ut hic in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.