Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.2 Praeterea
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 8 glosses
Innocentius III. Exonensi Episcopo.Incipit Praeterea hi qui · alleged in the gloss as de spons., praeterea 1 — 8× per the register · find the allegations →
Sine omni conditione
Per hoc videtur, quod solvi non possit, quia quae sine conditione promittuntur, sine conditione soluuntur, 32. q. 8, non solum; et 22. q. 4, inter caetera.
Inducendi
Et etiam compellendi si iurassent, infra, de spons., ex litteris 2; propter periculum iuramenti. Arg. contra, infra, de spons., requisivit. Sed illud solvitur ibi. Sed contra videtur, infra, de spons., adolescens.
Noluerint
Id est, absolute restiterint.
Deterius
Scilicet, adulterium cum secunda, vel quod eam forte interficeret.
Quam odio
Quia quod quis non diligit, facile contemnit, 20. q. 3, praesens clericus; et 31. q. 2, § 1. Ber.
Societatem
ff. pro soc., verum § ulti.; et ff. pro soc., actione § diximus. Ber.
Interpositione fidei
Sive per iuramentum etiam, quia aequipollent, supra, de fideiuss., pervenit; et 22. q. 5, iuramenti.
In patientia tolerari
Hoc ideo dicit, quia ex quo non est processum ad matrimonium, contraria voluntate accedente, possunt se invicem absolvere, ut videtur. Quia omnis res per quascumque causas nascitur, etc., infra, de reg. iur., omnis; et ff. de regul. iur., nihil tam naturale. Quia in tali casu fide praestita sive iuramento subintelligenda est conditio, scilicet, si in eadem voluntate permanserint, arg. supra, de iureiur., quemadmodum; et 22. q. 2, ne quis arbitretur. Haec fuit opinio Tanc., dicentis quod haec decretalis continebat ius commune. Hug. dicebat, et bene, quod loquitur de comparativa permissione, ut infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., veniens; quod et mihi videtur, et loquitur dispensative. Et hoc aperte indicant ista verba, hoc possit in patientia tolerari, ne deterius inde contingat. Nam multa per patientiam toleramus, etc., supra, de praeben., cum iamdudum. Alias de iure mero debent compelli, ut fidem sive iuramentum servent. De hoc dicitur infra, de spons., ex litteris 2. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.