The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.10 Ex litteris

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 5 glosses
Idem Pictaviensi Episcopo.Incipit Ex litteris Silvani · alleged in the gloss as de spons., ex litteris 2 14× per the register · find the allegations →
Tam patres
Simile 31. q. 3, si qui parentes. Sed videtur quod istud iuramentum non valeat, et sit anceps periurium, cum sit de facto alterius, ff. de act. rerum amot., Marcellus § 1; et ff. de in litem iuran., videamus. Et arg. ad hoc ff. de ver. oblig., stipulatio ista; quia ut ibi dicit, qui alienum factum promittit non obligatur. Tamen hic factum suum potius promiserunt ut procurarent bona fide, quod filii contraherent, ut eadem lege et in illa stipulatione. Ber.
Quam filii sub iuramento
Isti erant impuberes, unde non tenuit iuramentum, 22. q. 5, parvuli; 22. q. 5, pueri; et 5. q. 3, si aegrotans. Sed illa intelliguntur cum ad testimonium perhibendum inducuntur, sed alias si sint doli capaces, bene tenet iuramentum, infra, de delict. puer., pueris. Hic posuit Laur. talem quaestionem: aliquis iuravit accipere in uxorem una de filiabus Titii, et postmodum dormivit cum una illarum. Quaeritur an praecise debeat compelli eam ducere, cum aliam ducere non possit? Arg. quod sic, ff. de contrah. empt., si in emptione § si emptio; et ff. de solut., Stichum aut Pamphilum. Et ipse se ad hoc arctavit, ff. si quis caut., non exigimus § ulti.; 15. q. 1, si quis insaniens. Immo videtur quod statim sit matrimonium, infra, de cond. appos., de illis; et infra, de spons., is qui. Arg. contra ff. de ritu nupt., generali; et ff. si quis caut., sed et si § quaesitum; et ff. de usufru., quotiens. Quidam dixerunt eum non compellendum, quia invitae nuptiae, etc., 31. q. 2 § quod autem aliqua; 31. q. 2, si verum; et supra, de spons., praeterea 1. Sed contrarium est verum, quod debeat compelli. Sed videtur quod non sit compellendus eam recipere, quia in veritate nec sponsalia praecesserunt, nec matrimonium, quia cum dixit, volo accipere unam de filiabus Titii, nulla cum aliqua illarum sponsalia contracta sunt, quia in personam certam consentire debuit, et incerta sponsalia non sunt sponsalia, 30. q. 5, nostrates. Et arg. ff. de testam. tut., duo sunt Titii. Et si dico, exheredo unum de filiis meis, cum plures habeam, nullus est exheredatus, ff. de lib. et post., nominatim. Et certus debet esse heres, alias non valet testamentum, ff. de hered. instit., in tempus § quotiens; et ff. de manum. test., cum ex pluribus. Dic quod non compellitur ex vi sponsaliorum, sed propter iuramentum forte debet compelli, licet ad illam recipiendam non se obligaverit directe, nisi deterius inde contingeret, ut notatur supra, de spons., praeterea 1; et infra, in glossa quae incipit: arg. contra. Ber.
Eum moneas
Et si non acquieverit, arg. quod admonitio semper debet praecedere vindictam, 12. q. 2, indigne; et infra, de sent. excom., sacro.
Compellas
Arg. contra, infra, de spons., requisivit. Hoc consuevit intelligi pluribus modis, quod hic dicitur de rigore intelligitur, ibi de misericordia, ne deterius inde contingat, arg. supra, de spons., praeterea 1. Vel conditionaliter sunt cogendi, ut de nolentibus fiant volentes, sed non finaliter, 23. q. 6, vides. Sed neutra solutio videtur sufficere, quia iste mortaliter peccat veniendo contra iuramentum. Ergo potest compelli finaliter, 24. q. 3, tam sacerdotes; et 24. q. 3, ecce autem crimina. Sed quomodo potest iste excommunicari, quia nondum venit contra iuramentum? Potest dici quod ille qui iuravit, de iure communi compelli debet ut iuramentum servet, licet nondum sit transgressus. Quia post transgressionem contrahendo cum alia per verba de praesenti non posset ulterius compelli, cum iam fortius vinculum supervenerit, et ecclesia non solum peccata commissa punire debet, ut dicunt iura praedicta, sed etiam committenda prohibere, ut si videat aliquem vicinum praecipitio, vel paratum ad peccandum, 93. dist., diaconi; 23. q. 4, ipsa pietas; et 22. q. 5, hoc videtur. Alioquin consentire videtur, 83. dist., quasi per totum. Et sic debet ecclesia excommunicare, et facere quod potest, quia excommunicatio est medicinalis, 2. q. 1, multi; et 24. q. 3, corripiantur; et 24. q. 3, notandum. Et hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur, 23. q. 5, prodest. Hoc quidem ius commune est, casus tamen potest esse, ubi non compellit finaliter ex causa, ut in capitulo infra, de spons., requisivit. Et causa redditur in littera ipsius capituli requisivit; et supra, de spons., praeterea 1. Ex causa quandoque detrahitur severitati, ut 50. dist., constitueretur. Vel potest exponi littera ipsius capituli infra, de spons., requisivit, potius monenda quam cogenda, id est, prius monenda, et postea cogenda, nisi acquiescat? Et ita non contradicit isto modo, immo concordat cum ista. Tamen si contrahat cum alia, tenet contractus, et absolvetur, nec compellitur finaliter. Ber.
Rationabilis causa
Puta consanguinitas vel affinitas, vel aliquod aliud perpetuum impedimentum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.