The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.23 De delictis puerorum

X 5.23.1 Pueris

tit. De delictis puerorum · 4 glosses
Gregorius.Incipit Pueris grandiusculis peccatum · alleged in the gloss as de delict. puer., pueris 13× per the register · find the allegations →
Grandiusculis
Id est, doli capacibus, videlicet septem anni. Tales enim et mentiri et verum dicere, et confiteri et negare possunt, ut dicit Augustinus in epistola ad Renatum episcopum, ut habetur in glossa Augustini super capitulo de conse. dist. 4, parvuli.
Pubescere
Ante enim pubertatem quae in anno quarto decimo solet evenire non praesumitur de quoquam nisi etiam malitia suppleat aetatem, supra, de despon. impub., de illis 2; et supra, de despon. impub., tuae nobis.
Non esse peccata
Quasi diceret nullus, cum iuramentum pupilli valeat, ff. de liber. caus., licet dubitatum. Ergo potest peierare. Item potest committere furtum cum est doli capax, ff. de fur., impuberem. Arg. contra ff. de iureiuran., qui iurasse, sed ibi non fuit doli capax. Tenentur ergo tales pueri ex delictis, C. si adv. del., in criminibus; et C. de poe., impunitas. Arg. contra de conse. dist. 4, eos; et C. de fals. mon., quoniam; et ff. de aedil. edict., cum autem § excipitur. Sed hoc intellige cum non sint doli capaces vel quo ad minorem poenam. Laur.
Non ita
Sic ergo ratione aetatis mitius agitur, ff. de minor., auxilium § etiam; et ff. de minor., si ex causa iudicati. Item nota quod omne delictum cadit in puerum postquam est doli capax praeter delictum carnis, ff. de Sil., cum aliter § impubes; et ff. de Sil., excipiuntur. Arg. contra infra, de delict. puer., referente; sed ibi solvitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.