Book V › tit. 5.23 De delictis puerorum
X 5.23.2 Referente
tit. De delictis puerorum · 3 glosses
Alexander III. Hermonensi Episcopo.Incipit Referente nobis H. · alleged in the gloss as de delict. puer., referente — 1× per the register · find the allegations →
Requirebat
Unde dictus H. ad sedem Apostolicam appellavit.
Inultum
15. q. 1, illud. Sed illud intellige de eo qui non est doli capax. Unde expone inultum, id est, non perfecte ultum, ut supra, de delict. puer., pueris; ff. de minor., auxilium § 1; et ff. de minor., si ex causa iudicati § 2; et C. de poe., impunitas; C. si adv. del., in criminibus; et C. si adv. del., licet; et ff. de damn. infect., damni § si pupillus; et 21. q. 5, si quis cuiuslibet, verumtamen punitur. Sed unde hoc quod non punitur propter talem excessum? Non dicit quod non punitur secundum iura, maxime cum daret operam licitae rei et esset decem anni. Sed dicit quod propter illam consuetudinem pecuniam illam pro temporali poena non exigat si erat infra quatuordecim annos, cum ille puer nihil habeat et pater pro filio non est conveniendus, C. ne fil. pro pat., neque; nec dominus pro servo, ff. de peculi., licet § ex furtiva, maxime ratione aetatis. Et quia delictum extra venit, non ex animo licet in culpa fuerit et ideo noxam non commisit. Unde habet in integrum restitutionem si voluerit, C. si adv. del., in criminibus. Et pater eius nomine petere posset si pecuniaria poena esset sibi imposita, ff. de minor., pater pro filio, 1. resp. Irregularis tamen fuit effectus et poena spirituali debet puniri sive canonica. Et ex eo quod dicit, pro temporali poena, mitius tamen agitur cum eo propter aetatem, supra, de delict. puer., pueris.
Infra quartum decimum annum
Ex hoc videtur quod si fuisset supra quartum decimum annum, quod abbas illam poenam posset exigere, forte quia habebat ibi temporalem iurisdictionem. Et potest sumi argumentum ex hoc quod ab episcopo habente regalia a principe, pro regalibus illis appellandum sit ad dominum Papam et non ad principem, quod verum est nisi consuetudo aut privilegium contrarium inducat, infra, de appell., extravag. Romana § debet. Vel forte abbas hoc habuit ex consuetudine iam praescripta, ut pro homicidio poenam pecuniariam exigat. Arg. contra infra, de poeni., licet. Sed illud ibi etiam solvitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.