The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.37 De poenis

X 5.37.3 Licet

tit. De poenis · 3 glosses
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Licet iuxta Apostolum · alleged in the gloss as de poeni., licet 3× per the register · find the allegations →
Laicis
Sed quare a laicis? Quia forte sunt de sua iurisdictione temporali vel de consuetudine hoc habent.
Poenam pecuniariam
Ex hac decretali videtur quod pro criminibus poena pecuniaria exigi non debet, cum Papa eam prohibeat, arg. 16. q. 6, cognovimus; et 16. q. 6, de lapsis; et 16. q. 6, episcopo; et 16. q. 6, illud; 1. q. 1, nullus episcopus; et supra, de simon., nemo; et 83. dist., si quis episcopus. Arg. contra 23. q. 5, si vos. Unde nota quod cum ius statuit poenam pecuniariam infligendam, quicumque cognoscit de illo crimine illam potest infligere, ff. de iud., consensisse § ulti.; et supra, de rapt., in archiepiscopatu; et 12. q. 2, cum devotissimam; 18. dist., quoniam. Si vero ius solam poenam spiritualem vel corporalem super crimine statuit, iudex nec debet nec potest illam in aliam commutare, sed ille tantum qui de illo crimine potest dispensare. Et cum de poena criminis nihil de iure cautum est an pecuniariam vel aliam infligat, iudicis arbitrio committitur, supra, de offi. deleg., de causis. Cum iudex super crimine dispensare potest, bene potest infligere poenam pecuniariam vel aliam. Sed archidiaconi isti super his criminibus dispensare non poterant. Unde non debebant poenam pecuniariam infligere, sed imponere spiritualem secundum quod qualitas criminis exigebat, arg. supra, de iudic., at si clerici. Hug. dicit quod illa poena est infligenda quae magis timeatur, arg. 23. q. 4, ea vindicta; et 23. q. 5, prodest; et supra, ut lite non cont., quoniam, in fi. Sed hoc intellige habere locum cum iudex talis est qui possit dispensare et commutare poenas, sed isti archidiaconi hoc non possunt. Ala.
A vicariis
Hoc erat simoniacum cum ordo sit sacramentum, cui adhaeret executio. Si ergo unum vendunt et reliquum, 1. q. 3, si quis obiecerit; et 1. q. 3, salvator.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.