The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.17 De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum

X 5.17.4 In archiepiscopatu

tit. De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum · 5 glosses
Alexander III. Panormitano Archiepiscopo.Incipit In archiepiscopatu tuo · alleged in the gloss as de rapt., in archiepiscopatu 9× per the register · find the allegations →
Abuti
Propter illud vitium ira Dei venit in filios diffidentiae, infra, de excess. praelat., clerici. Sic 56. dist., si gens Anglorum. Quia non sic homines fecit Deus ut se illo uterentur modo, 32. q. 7, flagitia.
Commiserit puniendos
Delegare potest princeps praelatis ecclesiarum causas criminales, ubi causa sanguinis non sequitur, ut hic, 23. q. 8, saepe. Iudices vero in causis ubi etiam poena sanguinis infertur clerici institui non debent, supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sed nec; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., clericis; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam.
Pecuniaria poteris
Commutando poenam statutam quae est poena capitis, ff. ad leg. Corn. de sic., eiusdem legis § penulti.; et C. de adulter., cum vir; C. de rap. virg., raptores; et in Auth. ut non lux. cont nat., coll. 6. Quod iudex unam poenam in aliam mutare possit est ad hoc arg. ff. de his qui not. infam., quid ergo § poena; et C. ex quib. caus. infam., et si severior.
Flagellis
14. q. 6, si res aliena; 12. q. 2, fraternitas; et 5. q. 5, illi qui. Ita quod flagella ad sanguinem non procedant, 23. q. 8, his a quibus; et 23. q. 8, si quis membrorum.
Reserves
Cum sis delegatus. Si vero habes iurisdictionem temporalem, demandes eam alicui cui hoc competat, quod licet secundum canones, 23. q. 4, illud. Sed non secundum leges nisi quando proficiscitur, ff. de off. procon., solent; et ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque. Omnia vero hodie committi possunt praeter ultimum supplicium aut membri abscisionem, in Auth. de collator. § ad hoc adhibemus, coll. 9. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.