Book III › tit. 3.50 Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant
X 3.50.5 Clericis
tit. Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant · 4 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Clericis in sacris · alleged in the gloss as ne cler. vel mon. saecul. neg., clericis — 5× per the register · find the allegations →
Concilio Toletano
23. q. 8, his a quibus; infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam; infra, de rapt., in archiepiscopatu; et 24. q. 3, illud sane.
Aut iudicent
Per se quidem iudicare non debet praelatus aut clericus quicumque qui habet iurisdictionem vel ipsemet inferre, vel consilium dare aut sententiam dictare nec etiam interesse, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam. Quia efficeretur irregularis et deponeretur, infra, de excess. praelat., ex litteris, et hic. Debet ergo praelatus habens iurisdictionem temporalem committere generaliter alicui laico, ut faciat de omnibus malefactoribus vindictam iuxta illud: homicidas et maleficos non patiaris vivere, 23. q. 5, rex debet; 23. q. 5, si homicidium; 23. q. 5, qui malos. Quoniam multa licent in genere, quae non licent in specie, supra, de offi. ord., si sacerdos; 8. q. 1, quid autem; de conse. dist. 2, non prohibeat. Et si ex mandato generali aliquos interficiat, non imputaretur ei, 23. q. 5, de occidendis, arg. 2. q. 8, hortatu; et 2. q. 8, omni tempore. Sed quid si ad eum appellaretur qui delegavit? Iterum deleget alii, quia per se hoc facere non debet, ut hic dicit, et 23. q. 8, his a quibus; infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam.
Praepositi saecularis
Supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sed nec; et supra, de vit. et honest. cler., clerici officia.
Excommunicationi subiaceat
Et sic videtur quod sit canon latae sententiae, supra, de immun. eccl., non minus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.