The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.49 De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium

X 3.49.4 Non minus

tit. De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium · 7 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Non minus · alleged in the gloss as de immun. eccl., non minus 8× per the register · find the allegations →
Non habebat
Et ideo minus peccavit. Unde Apostolus: misericordiam merui, quia ignorans feci, 8. dist., consuetudo. Sed isti excusationem hanc habere non possunt.
Subactis
Id est, redactis.
Angariis
Angariae dicuntur personalia obsequia propriis sumptibus praestita, parangariae ubi persona servit sumptibus alienis.
Sub tributo
Arg. quod sacerdotes et clerici debent esse immunes ab omni exactione saeculari, 23. q. 8, convenior; et 23. q. 8, tributum § quamvis; C. de sacro. eccl., ad instructiones; et C. de sacro. eccl., placet; et. 11. q. 1, si tributum; et 16. q. 1, generaliter § novarum; et 11. q. 1, sacerdotibus. Arg. contra 23. q. 8, tributum; et 11. q. 1, magnum; supra, de censib., sancitum, in fi.; C. de episc. et cler., de his; ff. de publican., imperatores. Solutio: quae usibus ecclesiasticis deputantur quo ad fundationem ecclesiarum et coemiterium et domos et hortos iuxta positos, immunia debent esse ab omni exactione. Caetera autem transeunt cum suo onere ad ecclesiam, arg. supra, de censib., sancitum, ubi de hoc.
Tantam necessitatem
Et ita ex arbitrio episcopi dependet inspicere hanc necessitatem, tamen aliquid conferre non debent, nisi super hoc prius Romanus Pontifex consulatur, infra, de immun. eccl., adversus, 1. resp., in fi.
Relevandas
Conferre enim debent sicut et alii possessores ad iter faciendum vel pontem aedificandum vel reficiendum, in Auth. de eccl. titul. § ad hoc, coll. 9; C. de sacro. eccl., ad instructiones.
Commoniti
Admonitio enim semper praecedere debet vindictam, 12. q. 2, indigne. Et nisi se correxerint post admonitionem, sunt ipso iure excommunicati, ut hic dicit, et fautores ipsorum et successores ipsorum si non satisfecerint infra mensem, infra, de immun. eccl., adversus § ulti. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.