The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.1 Sancitum est

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 6 glosses
Ex concilio apud Guarmaciam.Incipit Sancitum est ut · alleged in the gloss as de censib., sancitum 2× per the register · find the allegations →
Sancitum
Istud capitulum habes 23. q. 8, sancitum.
Mansus
Mansus dicitur in vulgari Italicorum quantitas terrae quae sufficit duobus bobus in anno ad laborandum.
Ullo servituto
Sed quid dices si mansus ille primo fuit tributarius alterius ecclesiae, quia ecclesia alia parochialis decimas inde percipiebat? Ala. dicit quod mansus iste in favorem ecclesiae a tributo liberatur, sicut servus factus presbyter a servitute liberatur. Ad hoc inducit 23. q. 8, secundum canonicam. Alia autem praedia collata ecclesiae a tributo non liberantur, ut hic in fi. Quia res transit cum onere suo, supra, de pignor., ex litteris; et supra, de decim., cum non sit; et C. sin. cens. vel rel., ex conventione; C. sin. cens. vel rel., rei; et C. omnes; ff. de pigner. act., sane; et ff. de pigner. act., si convenerit § si fundus; et 23. q. 8, tributum; et 11. q. 1, si tributum; et C. de episc. et cler., de his clericis, in fi. Nisi forsitan quid speciale dicatur in dote ecclesiae, arg. supra, de decim., novum. Sed verius credo quod mansus ille qui datur ecclesiae etiam in ipsa fundatione, si primo erat tributarius, vel solvebantur decimae de ipso ecclesiae parochiali, non debet ecclesia propter hoc iure suo privari, 16. q. 1, ecclesiae antiquitus; 23. q. 8, tributum, nisi fortassis modicum laederetur, quod de facili pati posset. Sed si ex hoc laederetur, non debet iure suo privari, quia tunc etiam privilegium perditur propter enorme detrimentum, infra, de verb. sign., quid per novale. Et hoc bene licitum est, quod tale servitium tributum ecclesiasticum appellari potest ad quod tenetur ecclesia, ut infra sequitur.
Praeter ecclesiasticum
Ecce quod ecclesia potest solvere tributum ecclesiasticum, arg. 18. q. 2, servitium; et 12. q. 2, ecclesiasticum; et 11. q. 1, si tributum; et 23. q. 8, tributum, ut dictum est.
Senioribus
Id est, dominis. Et est arg. quod res transit cum onere suo, 16. q. 1, si quis laicus; et 100. dist., rationis. Ber.
Servitium
Id est, censum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.