The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.21 Quid per novale

tit. De verborum significatione · 7 glosses
Idem Caesaraugustano Episcopo.Incipit Quid per novale · alleged in the gloss as de verb. sign., quid per novale 13× per the register · find the allegations →
Dixerint
Per legem illam, ff. de ver. sig., sylva § penulti.
Aliis asserentibus
Per legem illam ff. de term. mot., lege § antepenulti.
Legibus
Praedictis.
De novalibus
De novo
Sic supra, de verb. sign., innovate. Et etiam mancipia dicuntur novitia quae anno nondum servierunt, ff. de publican., interdum § quotiens. Et vinum dicitur novum quod non habet annum, ff. de trit. vin., vetus. Et Gregorius novas appellat nuptias quae infra coronam anni contrahuntur, 35. q. 9, omnibus. Sed videtur quod novale dici debeat terra intra annum culta. Sed hoc non est verum, immo terra ex quo de novo redacta est ad culturam de qua non extat memoria quod culta fuerit, semper erit novale quantum ad ius decimarum, ex quo semel fuit novale, supra, de privileg., consultationi. Et arg. supra, de decim., ex parte tua 1.
Indulgentiam
Magnos
Ergo a contrario sensu videtur quod si nullos vel modicos consuevit habere, nihil habebit ecclesia parochalis de illo novali, etiam post tempora quantacumque, quod est verum, supra, de privileg., consultationi. Arg. contra 35. q. 3, quod scripsi, sicut dicitur de fundo dotali, qui etiam soluto matrimonio adhuc dotalis dicitur, ff. de fund. dot., etiam dirupto. Tamen potest dici, ut dixit Io. et Tanc. quod si ecclesia parochialis etiam tractu temporis incipit laedi graviter, desinit esse novale, arg. supra, de dona., Apostolicae. Et arg. huius decretalis, licet hic videatur respicere principium novalis, si enim privilegium incipiat esse iniquum, perditur privilegium, supra, de decim., suggestum. Arg. 63. dist., quia sancta § verum; et ff. de vulg. et pup., ex facto. Et ab eo quod diu aequum visum est, receditur propter evidentem utilitatem, ff. de constit. princ., in rebus. Ergo eadem ratione propter enorme damnum receditur ab eo quod diu obtentum est, alias semper erit novale, supra, de privileg., consultationi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.