The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.24 De donationibus

X 3.24.9 Apostolicae sedis

tit. De donationibus · 12 glosses
Idem Episcopo sancti Andreae.Incipit Apostolicae sedis oraculum · alleged in the gloss as de dona., Apostolicae 11× per the register · find the allegations →
Respondemus
Quaestio fuit de hoc: quandoque episcopi successive locis religiosis redditibus ecclesiarum suarum conferunt ultra quiquagesimam portionem, quandoque usque ad tertiam vel quartam partem, quaerebatur utrum successor possit revocare quod ultra quiquagesimam datum est? Ad hoc respondet Papa prout sequitur.
In canone
12. q. 2, bonae rei.
Ecclesiae
Saeculari iam constitutae.
Elargiri
Et hoc potest facere sine consensu capituli. Sufficit enim a iure semel concessum fuisse, ff. de condi. insti., quae sub conditione § ulti.; et supra, de his quae fi. a prael., pastoralis, ubi de hoc, quae videntur determinare hanc dubitionem, et infra eodem capitulo, ubi dicit per se non debet excedere etc. Ergo per se illam potest concedere, quia quod de uno negatur, de alio conceditur, 25. dist., qualis; et supra, de praesump., nonne; et supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica, in fi. Et in alienationibus semper dicitur, quod consensus capituli requiratur, supra, de dona., pastoralis; 12. q. 2, sine exceptione; et supra, de his quae fi. a prael., cum nos. Quidam dicunt ut Laur. et Tanc. et Io. super illo capitulo 12. q. 2, bonae rei, quod hanc donationem facere debet de consensu capituli, argumento illius capituli 12. q. 2, si episcopus. Hug. dicit quod hoc potest fieri de consensu clericorum, et tunc post mortem episcopi non revocatur, vel sine consensu clericorum, et tunc revocatur post mortem episcopi per successorem. Et ista quiquagesima vel centesima intelligenda est quo ad fructus tantum. Et hoc patet ex verbo illo quinquagesimam vel centesimam partem census. Ita intelligit Hug. super capitulo 12. q. 2, bonae rei, et de fructibus formata fuit quaestio. Sed contradicere videtur inferior littera, ubi dicit: sive de possessionibus etc. Io. intelligit quod etiam de possessionibus et perpetuo possit donare centesimam vel quinquagesimam. Et hoc satis potest concedi. Et est argumentum ubi dicit: nisi legitima praescriptione etc. Ita tamen hoc facere potest sive de redditibus sive de possessionibus, quod ecclesia non laedatur. Ber.
Revocari
Hic respondet quaestioni quod revocabitur tantum ultima, si plures fuerint factae alienationes, ff. de iure pat., si libertus § 1. Si una tantum fuit et enormis, de ipsa detrahetur quod plus est, 12. q. 2, si quod de servis.
Praescriptione
Sed videtur quod hoc stare non possit, quia dicit lex: qui contra leges mercatur, malae fidei possessor dicitur, et ideo non praescribit, C. de agric. et cens., quemadmodum, lib. 11. Et nulla temporis longitudo iuvat malae fidei possessorem, supra, de praescrip., vigilanti; et supra, de praescrip., si diligenti; et supra, de praescrip., quoniam. Et iuris ignorantia non prodest in usucapione, ff. de iuris et fact. ignor., iuris ignorantia; ff. de usucap., numquam. Respondeo: haec est ignorantia facti et non iuris. Facti enim quaestio est, utrum laedatur ecclesia graviter. Et ideo ecclesia quae recipit, cum habeat titulum et bonam fidem praescribere potest, secundum quod hic dicit Tanc. Quia haec donatio permissa est per canonem illum 12. q. 2, bonae rei. Sed in aliis exceptionibus loquuntur praedicta iura. Ber.
Exceptione
Puta rei iudicatae, supra, de re iudic., cum inter vos; et ff. de exception., exceptio dicta.
Nam etsi
Responsio tacitae quaestionis.
Ex ostensione
Ut si ostendatur ecclesia aere alieno gravata, vel graves imminere expensas in proximo, vel quia defecit ecclesia in expensis consuetis propter talem donationem, quam si non fecisset, leviter subiret expensas sine gravamine.
Quam expressione
Quaedam enim sunt quae melius possunt intellectu percipi quam elocutione exprimi, ff. de solut., ratum; et ff. rem rat. hab., quo enim tutore § Iulianus.
Non debeat
Ex eo quod dicit, per se, non debet excedere summam a canone praefixam, ergo per se illam facere potest, ut dixi.
Canone
Praedicto 12. q. 2, bonae rei.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.