Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli
X 3.10.3 Cum nos
tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 2 glosses
Idem Vigoriensi Episcopo.Incipit Cum nos iam · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., cum nos — 14× per the register · find the allegations →
Reclamante
Et ita patet quod in negotiis ecclesiae, necessarius est consensus universitatis vel maioris partis, supra, de his quae fi. a prael., continebatur; 12. q. 2, sine exceptione. Et in ordinatione clericorum, 24. dist., episcopus sine. Et in dignitatibus conferendis, infra, de his quae fi. a prael., novit; et 93. dist., legimus. Idem est in causarum ventilatione, 15. q. 7, episcopus nullus; 15. q. 7, felix; et 15. q. 7, si autem.
Ratam
Et ita alienatio quae de iure non tenet ratihabitione confirmatur, 16. q. 1, quoniam quicquid; et infra, de iure patron., cura; et 12. q. 2, si qua de rebus. Arg. contra Inst. de auct. tut. § tutor; et ff. de auct. tut., obligari, circa fi. Item arg. quod ea quae ab initio non valent, ex post facto convalescunt, infra, de coniug. serv., proposuit; infra, de despon. impub., de illis 2; 31. q. 2, si verum; et 31. q. 2, tua; ff. de ritu nupt., si quis in senatorio; et 1. q. 1, eos qui § cum ergo, circa fi. Arg. contra 24. q. 1, schisma; et infra, de simon., non satis; et ff. de regul. iur., quod initio; 32. q. 7, flagitia; et 16. q. 3, placuit § potest, vers. quod si privatus. Prima responsio est vera quandoque in maleficiis, ut teneatur ex maleficio qui ratum habet, sicut qui ab initio mandavit, supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.; ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens. Dum tamen eius nomine fuerit factum, ff. de preca., si servus. In negotiis autem sacramentis et caeteris contractibus, quae de iure sortiuntur effectum, eius ratihabitione potest res rata haberi, ab eo qui talia ab initio mandare potuit, si eius nomine factum est, ff. rem rat. hab., cum minor § falsus; et 9. q. 2, Lugdunensis; et ff. de iud., licet verum; et hic, et infra, de dona., pastoralis, in fi. In his autem quae per alios explicari non possunt, sicut est ut quis per alium ferat sententiam vel testimonium faciat, non habet locum ratihabitio, C. de sent. ex per. recit., arbitri; et C. de sent. ex per. recit., hac lege. Nisi sit illustris persona, ut ibi, et in his quae contra naturam sunt vel fiunt, et quae sine peccato detineri vel fieri vel possideri non possunt, et quae ipso iure nulla sunt ab initio. Et sic loquuntur contraria.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.