Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli
X 3.10.2 Continebatur
tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 4 glosses
Alexander III. Norvicensi Episcopo.Incipit Continebatur · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., continebatur — 7× per the register · find the allegations →
Contradicente
Et ita in venditione rerum ecclesiasticarum taciturnitas pro consensu habetur. Arg. contra supra, de his quae fi. a prael., irrita; et 12. q. 2, sine exceptione; et 10. q. 2, etenim § hoc ius, in fi. Solutio: hic ad tempus facta fuit concessio alicui clerico pro beneficio in contrariis in perpetuum. Et ideo necessarius est ibi expressus consensus, et subscriptio per quam appareat de consensu. Et est simile 54. dist., si servus.
Aut contradicente
Non post multum
Arg. quod si multum tempus elapsum esset, et conventus semper tacuisset, videretur consensisse. Arg. infra, de privileg., si de terra. Quod non credo, sed solum factum hic narrat, quod semper possunt contradicere tali contractui, immo non posset praescribere qui emit a solo praelato, cum sciat episcopum non habere ius distrahendi, quia contra leges mercatur, et ideo non praescribat, C. de agric. et cens., quemadmodum, lib. 11; 16. q. 3, si sacerdotes.
Praeiudicare
Sed videtur quod donatio talis non teneat, quia praelatus non potest donare vel vendere, nisi ut meliora prospiciat, 12. q. 2, sine exceptione; arg. 16. q. 3, si sacerdotes, iam solutum est. Hoc non fuit donatio perpetua, sed temporalis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.