Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.6 Si de terra
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 3 glosses
Idem Abbati et Monachis S. Andreae Cisterciensis ordinis.Incipit Si de terra · alleged in the gloss as de privileg., si de terra — 22× per the register · find the allegations →
Triginta annos
Arg. contra supra, de praescrip., de quarta; 16. q. 3, placuit ut § quas actiones. Et est expressum infra, de privileg., accedentibus, ubi tantum quadraginta annorum spatio perditur privilegium, ubi de hoc.
Tanto tempore
Sic patet quod privilegium perditur nisi quis utatur eo, infra, de privileg., accedentibus. Sic etiam leges per dissuetudinem abrogantur, ff. de legib., de quibus. Multo fortius privilegium, quia res de facili ad suam naturam revertitur, ff. de pacti., si unus § quod si non totum. Sed propter haec quantum ad alios non perditur.
Renunciare
Sic infra, de privileg., accedentibus; et supra, de regular., ad Apostolicam; et supra, de regular., statuimus; et 7. q. 1, quam periculosum. Et remittentibus actiones suas non est ulterius regressus ad eas, ff. de aedil. edict., quaeritur § si venditor. Arg. contra supra, de for. compet., si diligenti, ubi plene de hoc tractatur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.