The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus

X 2.26.4 De quarta

tit. De praescriptionibus · 3 glosses
Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.Incipit De quarta decimae · alleged in the gloss as de praescrip., de quarta 24× per the register · find the allegations →
Quadragenaria
Hodie vero iure communi sola quadraginta annorum praescriptio currit contra ecclesiam nulla distinctione facta inter ecclesias et monasteria, ut hic patet, et infra in pluribus capitulis, et 16. q. 3, placuit ut quicumque § potest, vers. quas actiones. Prout distinxit Gratian. et male in illo 16. q. 3, placuit ut quicumque § potest, vers. fi. per unam columnam, vers. in canonibus vero etc.
Se posse tueri
Sed videtur quod non posset se tueri, quia illa quarta decimarum de iure communi videtur ad episcopum pertinere, 10. q. 3, unio. Unde si clericus iste cessavit in solutione illius quartae, fuit malae fidei possessor, et ideo non praescripsit, infra, de praescrip., vigilanti; et infra, de praescrip., quoniam; et infra, de praescrip., si diligenti. Intellige quod ab isto clerico non incoepit praescriptio, nisi habuisset titulum talem qui dedisset ei causam praescribendi, de quod dicitur infra, de praescrip., si diligenti. Sed ab aliquo praedecessorum fuit inchoata. Et ipse inveniens ecclesiam in possessione habuit bonam fidem, credens quod aliqua iusta causa possideret. Unde complevit praescriptionem, quia qui in locum alterius succedit, iustam habet ignorantiae causam, ff. de regul. iur., qui in alterius. Vel potuit habere titulum, scilicet concessionem episcopi tantum. Unde praescripsit occasione illius tituli tantum, licet minus iustus esset, ut dicitur infra, de praescrip., si diligenti.
Caruisset
Quia ecclesia tunc caret legitimo defensore, infra, ne sede vac. nih. inn., novit; et infra, ne sede vac. nih. inn., constitutis, et hic quare non currit praescriptio, supra, de praescrip., placuit. Et sic istud tempus subducitur de praescriptionibus infra, de praescrip., auditis; et infra, de praescrip., cum vobis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.