Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.1 Placuit
tit. De praescriptionibus · 2 glosses
Ex concilio Africano.Incipit Placuit ut si · alleged in the gloss as de praescrip., placuit — 11× per the register · find the allegations →
Per ipsum triennium
Signatur contra 16. q. 3, placuit ut quicumque, ubi dicitur quod qui post sex menses negligit plebes convertere ad catholicam unitatem. Qui postea potuerit eas convertere, habeat ipsas. Solutio: illud capitulum et istud sunt eiusdem concilii, et illud debet intelligi per suppletionem istius et econverso, scilicet ut vicini episcopi admoneant episcopum, ut plebem suam convertat ad fidem catholicam. Et si negligens fuerit per sex menses a tempore admonitionis computandos, quo potuerit eam postea convertere, habeat eam computato isto triennio post illos sex menses, et sic habet sex menses primo et postea triennium, et sic nullum contrarium. Et ita habes hic praescriptionem trium annorum, et sex mensium contra ecclesiam, quod est contra illud infra, de praescrip., de quarta; et 16. q. 3, placuit § quas actiones. Sed hoc introductum fuit favore fidei catholicae.
Si autem non fuerit
Et ita vacante ecclesia non currit ei praescriptio. Item si episcopus fuerit haereticus, non currit ecclesiae praescriptio, ut in § sequenti, quia tunc ecclesia quasi vacare intelligitur. Sed videtur quod debeat currere, quia ecclesia vacante ipsius oeconomus potest convenire et conveniri, ut arg. 12. q. 2, Vulteranae; et 12. q. 2, vobis. Ergo videtur quod currit praescriptio. Sed non est verum quod oeconomus possit agere vel conveniri vacante ecclesia, quia tunc caret legitimo defensore, infra, ne sede vac. nih. inn., per totum. Et ideo non currit, immo dormit interim praescriptio.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.