The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.9 Ne sede vacante aliquid innovetur

X 3.9.1 Novit ille

tit. Ne sede vacante aliquid innovetur · 10 glosses
Innocentius III. Priori et Conventui Glastonensi.Incipit Novit ille qui · alleged in the gloss as ne sede vac. nih. inn., novit 12× per the register · find the allegations →
Scrutator
32. dist., erubescant; et 24. q. 3, Deus qui; et 2. q. 5, consuluisti; et 32. q. 5, Christiana.
Uniendo
Nota quod tribus modis fit unio ecclesiarum. Uno modo sic, ut una subiicitur alteri, et secundum hoc erit sedes apud illam cui subiicitur. Vel sic possunt uniri, ut ex duabus dignitatibus fiat una. Et secundum hoc illi qui sunt in una ecclesia canonici sunt in alia, et tam isti quam illi intererunt in electione praelati et in aliis negotiis. Sed in hac unione distinguitur. Quia aut una ecclesia unitur alteri, aut illae duae uniuntur insimul, quae duo diversa sunt. Sed si una unitur alteri, secundum hoc illius naturam et consuetudinem et privilegia assumit cui unitur, infra, de statu monach., recolentes § ulti. Si autem simul uniuntur, tunc consuetudines et privilegia quae meliora sunt et humaniora in altera eorum debent uniri, vel retineri in unitate, arg. de poen. dist. 1, medicamentum; 32. q. 1, non est culpandus. Sicut cum imperator unit actionem bonae fidei et stricti iuris, illud unitum retinet ea quae meliora fuerunt in altera actione, ut C. de rei uxor. act., rem, in princ. Similiter cum legata et fideicommissa uniuntur id quod humanius erat tam in una quam in alia, retinuit illud unitum, C. commun. de legat., omne, circa fi. Tertio modo possunt uniri, ita quod utraque remaneat episcopalis. Et secundum hoc sunt duo episcopatus, licet idem sit episcopus utriusque ecclesiae, ut 16. q. 1, et temporis. Et secundum hoc si illae ecclesiae diversis suberant metropolitanis, propter illam unionem neuter metropolitanus perdit ius suum, infra, de relig. dom., quia monasterium. Io.
Dissolveretur religio
Quia episcopus erat abbas. Unde non posset convenienter servari religio, cum essent diversae professionis, quia non debent promiscuis actibus turbari officia, arg. C. de testament., consulta divalia; et 89. dist., singula. Item quia communia materiam discordiae creare solent, ff. de leg. 2, cum pater § dulcissimis. Et naturale vitium est negligi quod communiter possidetur, C. quan. et quib. quart., meminimus, lib. 10. Ex huiusmodi causis videbatur unio damnosa. Io.
Hospitalitas
Ad quam praecipue clerici et monachi tenentur, supra, de praeben., de monachis; et 16. q. 1, quoniam quicquid. Episcopus enim redditus illos percipiebat de quibus eleemosyna fieri consuevit.
Coepimus
Mandavit Innocentius quibusdam, ut monasterium ipsum sub prioris regimine facerent gubernari, et episcopus certis redditibus esset conventus unione manente, et quod episcopus res monasterii non expenderet, nec episcopus bona ecclesiae vacantis sibi subiectae alienare posset. Ideo dicit ad relevandum ecclesiae vestrae statum coepimus intendere etc. Et hoc Innocentius ad petitionem Barthoniensis episcopi suo privilegio confirmavit. Ideo dicit infra quod eo vivente concessimus etc.
Barthoniensis episcopi
De isto episcopo nomine Savarico dixit quidam versificator: hospes erat mundo, per mundum semper eundo // sic suprema dies fit sibi prima quies. Item dum describerentur debita sua, dixit quidam alius: domine me pone creditorem in legione.
Sede vacante
Vacante enim ecclesia clerici non possunt disponere aliquid de rebus ecclesiae, 12. q. 2, si qua de rebus, ubi de hoc. Nec episcopus bona ecclesiae vacantis sibi subiectae alienare potest, 10. q. 2, si quis episcopus; et 75. dist., quoniam. Hug. tamen dicebat quod si sit magna necessitas, clerici possunt aliqua alienare, et inducebat ad hoc 71. dist., fraternitatem, quod potius contradicit, et 12. q. 2, precariae. Dum tamen adsit auctoritas metropolitani, sed non est ille casus in quod metropolitanus debeat se intromittere de clericis suffraganeorum suorum. Et est arg. ad hoc quod iudex praestat auctoritatem facto minoris, eo tempore quo non habet curatorem, C. qui admit. ad bon. poss., bonorum. Item in minoribus ecclesiis potest episcopus aliqua alienare propter necessitatem mortuo sacerdote, 10. q. 2, si quis episcopus. Item si canonici faciant aliquem contractum mortuo episcopo, dicit Io. quod tenet contractus, licet debeat rescindi si laesa est ecclesia, 12. q. 2, si qua de rebus. Sicut est in contractu minoris qui non habet curatorem, C. de in int. restit. min. vig. qui. ann., si curatorem. Hoc ego non credo. Immo talis contractus nullus est et sine aliqua restitutione revocatur, quatenus de facto processit. Idem etiam si haberet praelatum. Et hoc etiam dico per dictum capitulum 12. q. 2, si qua de rebus, quia datur optio episcopo utrum velit stare contractui vel non circa aliquam restitutionem, et hoc in favorem ecclesiae. Et sic intelligit Hug. illud capitulum 12. q. 2, si qua de rebus. Et incipit tunc tenere talis contractus, si episcopus ratum habeat. Et quod sit verum hoc patet infra, ne sede vac. nih. inn., constitutis, ubi attestationes receptae vacante ecclesia non valent, infra, ne sede vac. nih. inn., illa, arg., et hic etiam, quia sede vacante nihil est innovandum. Item nec valet sententia contra ecclesiam lata, sicut nec contra minorem qui non habet tutorem vel curatorem, ff. de re iud., acta § ulti.; C. qui dar. tut., universis.
Quam ecclesiae
Plus enim utilitas ecclesiae quam personae fuit attendenda, arg. 12. q. 5, quia Ioannes. Nec aliquis debet invenire viam ad impugnandum vel revocandum iudicia sua, arg. ff. de testam. milit., si miles qui.
Nequivimus
Et ideo potius damnum vestrum quam nostram infamiam praelegimus, supra, de auctor. et usu pal., nisi.
Indulgentes
Indulgentia fuit ex hoc, quia unio illa facta fuit auctoritate Celestini et per dominum Innocentium confirmata, ut patet in antiqua compilatione, et beneficium principis debet esse perpetuum, 25. q. 2, privilegia ecclesiarum et sacerdotum; in Auth. const. quae de digni. lib. a pat. pot. § illud, coll. 6.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.