Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.12 De monachis
tit. De praebendis et dignitatibus · 2 glosses
Idem Vigoriensi Archiepiscopo.Incipit De monachis qui · alleged in the gloss as de praeben., de monachis — 15× per the register · find the allegations →
Hospitalitatem
Ad quam clerici praecipue tenentur, et 62. dist. § 1; et 85. dist., Florentinum. Quia quicquid habent clerici pauperum est, 16. q. 1, quoniam quicquid.
De proventibus
Per hoc patet quod loquitur de ecclesiis quae sunt monachorum quo ad temporalia, in quibus possunt monachi sibi omnia appropriare reservata honesta sustentatione presbytero, ut hic dicit. Multo magis ubi habent ecclesias quo ad spiritualia et temporalia. Si vero habent ecclesiam ex concessione laici vel confirmatione episcopi, idem est, quia temporalia tunc habent, arg. 15. q. 1, si quis non iratus; et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis. Si non accedit consensus episcopi, nihil valet concessio laici, infra, de iure patron., quod autem, in fi.; et infra, de iure patron., illud. Si habent ecclesiam ex concessione episcoporum, si certa forma fuit apposita, illa servetur, ff. de pacti., in traditionibus. Si pleno iure ipsam contulit, pleno iure habent eam. Si simpliciter contulit ecclesiam, cathedraticum et coerctionem retinet episcopus, infra, de dona., pastoralis. Si vero ex fundatione monachi ecclesias obtinent, habent eas tantum quo ad temporalia, 16. q. 2, visis; et 16. q. 2, sane; et 16. q. 2, statuendum. Nisi essent privilegiati cum omnibus capellis habitis et habendis. Et si non habent privilegium, habebunt temporalia reservata sufficienti sustentatione presbytero, et episcopus habet ibi institutionem ad praesentationem monachorum, et ei subest presbyter quo ad spiritualia. Et sic potest intelligi haec decretalis, et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis. Quandoque monachi habent ius patronatus tantum, et tunc nihil habent nisi solam praesentationem, infra, de iure patron., cum saeculum, cum transeat cum universitate, ut ibi. In quo ergo casu locum habet quod dicitur quod censualis pensio non augeatur, supra, de pact., cum clerici; et infra, de censib., prohibemus; et supra, de praeben., avaritiae? Potest dici quod ubi monachi habent ecclesias ex donatione episcoporum quo ad temporalia, census prius impositus non debet augeri. Vel cum ex donatione laicorum ius tantum recipiunt patronatus, census qui ab initio fuit impositus augeri non debet, infra, de censib., scientes, sine iusta causa et rationabili et de consensu episcopi, ut dictum est supra, de praeben., avaritiae. In aliis vero casibus, puta cum pleno iure habent ecclesias quo ad temporalia et spiritualia, possidere eas possunt pleno iure. Quandoque tamen monachi totum applicant usibus suis, reservata honesta sustentatione presbytero, ut hic. Quandoque certam partem recipiunt, sive certam dimittunt presbytero, aliud totum sibi retinent, ut supra, de praeben., avaritiae. Et hoc secundum consuetudinem diversorum locorum. Dic de hoc ut 16. q. 2, in summa. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.