Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.3 Scientes
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 2 glosses
Gregorius Stephano Cantori.Incipit Scientes · alleged in the gloss as de censib., scientes — 8× per the register · find the allegations →
Presbyterum
Id est, episcopum, 93. dist., legimus; et 95. dist., ecce; et 18. q. 2, hoc tantum.
Ab initio
Sic ergo ab initio potest imponi census ab ipso patrono de consensu episcopi, supra, de iure patron., praeterea quoniam; et 18. q. 2, Eleutherius; infra, de censib., quanto. Postea vero imponi non potest nec impositus augeri, infra, de censib., prohibemus. Et ita est hic arg. initium esse spectandum, C. de bon. quae liber., cum oportet, in fi.; ff. de poe., si quis § qui abortionis; 1. q. 1, quibusdam; C. commun. de usucap., qui ex conducto; et C. commun. de usucap., si mala; de conse. dist. 1, placuit; et ff. commodat., ait praetor, in fi.; et 6. dist., testamentum; et supra, de loc. et cond., propter § 1; et ff. de negot. gest., sed an ultro § 1, in fi.; ff. de ver. oblig., continuus § cum quis; ff. de contrar. tut. et util. act., quid ergo § sufficit. Arg. contra scilicet finem esse spectandum infra, qui fil. sint legit., tanta; in Auth. de nupt. § quia vero, coll. 4; 22. q. 2, quod autem ait; ff. qui satisda. cog., si antequam; de poen. dist. 3 § 1, in fi.; 7. q. 1, suggestum; et supra, de renunciat., litteras. Arg. contra scilicet medium esse spectandum, unde illud: cum media semper gaudebam ludere forma // maior enim mediis gratia rebus inest; supra, de testib., cum tu; et 45. dist., disciplina; et 45. dist., sunt namque; et supra, de offi. deleg., quaerenti; et 23. q. 4, quidam cum bonorum, in fi.; et ff. de poe., respiciendum; C. de cust. reo., si quis. Arg. contra quod medium non sit inspiciendum, C. de hered. instit., sed et si § solemus. Solutio: medium spectandum est in dissensione opinionum. Et opinio media magis est amplectanda, supra, de offi. deleg., quaerenti. Quod dicitur initium esse spectandum, et finem esse spectandum solvitur supra, de elect., dudum ad audientiam, ubi de hoc invenies alias concordantias.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.