The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.16 Quanto creatori

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 4 glosses
Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae.Incipit Quanto creatori · alleged in the gloss as de censib., quanto 13× per the register · find the allegations →
Voluntate
Sic ergo patet quod ab initio de voluntate fundatoris potest imponi census, supra, de iure patron., praeterea quoniam; 18. q. 2, Eleutherius; arg. 16. q. 7, filiis; 16. q. 7, decernimus.
Teneatis
Et ita sine causa constituta videtur, unde non videtur quod teneat, supra, de censib., pervenit. Sed bene servanda est huiusmodi liberalitas, arg. supra, de dona., per tuas; C. de donation., si quis argentum § sin autem.
Indulgemus
In hoc fuit indulgentia, quia constituta fuit simpliciter nulla certa quantitate taxata pro illa procurationes. Unde simpliciter tenebantur procurare fratres illos quotcumque essent, arg. infra, de privileg., quia circa; et ff. de servitu. urb. praed., si servitus, ubi verbum simpliciter positum generaliter intelligendum est, ut ibi, et 19. dist., si Romanorum. Sed ex eo quod non determinatur, debebatur conveniens sive mediocris, ff. de aur. arg. leg., qui lancem; ff. de aedil. edict., sciendum § illud; ff. de leg. 3, nummis; C. commun. de legat., duobus § sed et si quis. Solutio: quia gravabatur ecclesia, dabitur tantum ad primam mensuram, et tot fratres procurabunt modo, quot ab initio consueverunt. Si vero quantitas constituta fuisset pro illa procuratione, illa non augeretur etiam auctis facultatibus, arg. 10. q. 3, relatum. Ludibrium enim esset si quod statutum fuit ab initio, momento quolibet mutaretur, arg. C. de bon. quae liber., cum non solum § ubi autem puellis. Non enim quod rite, et secundum leges ab initio actum est, ex alio eventu suscitari debet, C. de admin. tut., sancimus.
In tantum excreverint
Quocumque modo, supra, de consti., cum M. Si vero parum excrescerent, non augeretur procuratio, nec modicum lucrum auferretur conductori, quia et modicum damnum sustinet, ff. locat. et conduct., si merces § vis maior. Est ergo evidens argumentum quod si excrescant res, debet procuratio crescere, sicut econverso diminuitur propter sterilitatem, ff. locat. et conduct., si uno; et supra, de loc. et cond., propter. Contrarium enim eadem est disciplina, ff. de ver. oblig., inter stipulantem § sacram rem. Arg. idem melius Inst. de his qui sui vel alien. iur. sunt, in princ. Arg. contra C. de alluv., ea quae; C. de fund. rei priv., hi quos, lib. 11. Solutio: illa locum habent cum diligentia cultorum res vel fructus augmentatur. Hic cum Dei provisione et fidelium oblatione res augmentatur, sicut contingit cum casu fortuito res deteriorantur, merces remittitur. Si vero vitio rei sive culpa coloni, puta quia vinum acuit, vel si segetes herbis corruptae sunt, conductori obest, ff. locat. et conduct., ex conducto § vitium rei. Tamen sine culpa coloni damnum contingens non obest colono, supra, de loc. et cond., propter. Item est arg. optimum quod crescentibus facultatibus ecclesiae, crescere debet numerus, etiam si sit numerus canonicorum statutus, supra, de consti., cum M. Quae non admittit hanc distinctionem, utrum facultates crescunt provisione Dei, an diligentia hominum quae etiam nec in isto casu debet admitti. Sufficit enim quod res augmentatae sunt. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.