Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.5 Pervenit
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 3 glosses
Paschalis II. Comitissae Mathildae.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de censib., pervenit — 10× per the register · find the allegations →
Census ignorantiae
Id est, cuius causa ignoratur, ff. de fideiussor., si quis postquam; et ff. de fideiussor., si quis pro eo; et ff. quan. dies leg. vel fid. ced., huiusmodi legatum. Sed numquid talis census sive consimile servitium potest acquiri tempore? Videtur quod non, quia sicut tempus non tollit obligationem, ff. de act. et oblig., obligationum § placet. Ita nec inducit, C. de pacti., si certis annis; 1. q. 1, nullus episcopus, ad fiine quaestionis, ubi de hoc; 10. q. 3, quia cognovimus; C. ne uxo. pro marit., cum te ideo. Arg. contra 18. q. 2, servitium; 1. q. 3, quaesitum, in fi.; ff. de usuri., cum de in rem verso; ff. de aqua pluv. arc., Scaevola; ff. si serv. vend., si quis diuturno. Licet ius non probetur, ut ibi dicitur. Solutio: licet ex tempore non acquiratur obligatio, tamen huiusmodi continuam causam, C. de servit., si quas; et C. de servit., si aquam; et ff. de aqua pluv. arc., Scaevola. Et de servitiis tempore acquirendis loqui videtur lex, C. de agric. et cens., litibus, lib. 11; arg. 18. q. 2, servitium. Et ideo huiusmodi servitia acquiri possunt spatio quadraginta annorum. Et hoc intellige de his quae ius commune possideri non vetat. Alia vero quae possideri non possunt, non praescribuntur sine titulo, ut ibi dixi supra, de praescrip., si diligenti, quia nec possessor in talibus defenderetur. Et si quis aliquid petat tale sibi deberi, sufficit allegare causam in libello quamvis illam non probet, dum tamen probet tempus, arg. ff. si serv. vend., si quis diuturno, ut dixi supra, de consuet., cum tanto. Alii dicunt quod non est necesse aliquam causam exprimere. Sed haec littera in fine contradixit ibi: ad quid solvi debeat praesciatur. Sed priori dicto concordat.
Nec divinis
Id est, canonicis, 3. q. 5, quia suspecti.
Invenitur
Supple quod solvi debeat sine causa, et ideo qui petit causam, alleget, ut dixi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.