The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.4 De consuetudine

X 1.4.11 Cum tanto sint

tit. De consuetudine · 5 glosses
Gregorius IX.Incipit Cum tanto sint · alleged in the gloss as de consuet., cum tanto 37× per the register · find the allegations →
Naturali iuri
Quod immobile perserverat, 5. dist. § sed cum ius naturale; 25. q. 1, sunt quidam. Et hoc verum est quantum ad praecepta vel prohibitiones quae moralia sunt, et non mutantur, ut non occides, non furtum facies, honora patrem, etc., 6. dist., non est § his itaque. Et naturalia quidem iura immutabilia sunt civilia vero mutabilia, Inst. de iure natural. § sed naturalia; infra, de cons. et affin., non debet. Et ideo nulla consuetudo praevalet contra ius naturale, etiam si omnes homines de mundo contra facerent, 32. q. 7, flagitia; cuius ignorantia neminem excusat, 1. q. 4, turbatur § notandum; et ibi nihil interest in vitio decipere vel decipi, 16. q. 1, si cupis; et de ignorantia dicitur quod qui ignorat, ignorabiliter, 37. dist., ideo § ut itaque. De ignorantia iuris naturalis et civilis tractatur in summa, 1. q. 4 § notandum; et ibi recurrendum est.
Vilis auctoritas
Sed quaeritur de qua consuetudine hic intellexit Gregorius. Si dicis de bona consuetudine illam nulla ratio sive ius vincit, immo aequiparatur ei, 11. dist., in his. Si de mala, de illa non potest dici quod non sit vilis. Super hoc dicunt quidam quod principium istius § debet intelligi de bona consuetudine, et finis de mala, et ita diversimode intelligunt. Sed haec non fuit intentio legis unde § iste sumitur, C. quae sit long. consuet., consuetudinis; et ideo inepte dicunt. Alii pro maiori parte exponunt litteram istam, non tamen est adeo valitura, ut iuri positivo debeat praeiudicium generale, supplent generaliter non praeiudicat iuri, sed in eo loco praeiudicat iuri ubi consuetudo servatur. Et iste intellectus planus et facilis est. Sed de hoc nulla dubitatio est quod consuetudo unius loci iuri positivo generaliter praeiudicet omnibus locis. Et ideo sic debet intelligi lex illa quam habes 11. dist., consuetudinis. Quamvis particularis consuetudo non est vilis, non tamen praeiudicat iuri positivo, nisi fuerit rationabilis et legitime sit praescripta. Et haec expositio reprobet duas primas opiniones, quas facit hic Gregorius in fine, et sic intellige 11. dist., consuetudinis.
Rationabilis
Et quam consuetudinem dices rationabilem? Illam dico rationabilem, quam non improbant iura, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de consuet., cum dilectus; et infra, de verb. sign., abbate. Ut si quandoque admittantur aliqui ad electionem ad quos non pertinet de iure communi, et de alio collegio, ista consuetudo non improbatur a iure, ut dicunt iura praedicta, et illa est rationabilis, quod tantum capitulum eligat canonicos sibi, et alios inferiores praelatos irrequisito episcopo, infra, de elect., cum ecclesia. Vel episcopus solus hoc faciat, infra, de his quae fi. a prael., ea noscitur; licet de iure unum corpus sint, infra, de his quae fi. a prael., novit. Et de iure communi deberet fieri ab omnibus communiter ab episcopo et canonicis, ut quandoque fit infra, de concess. praeben., postulastis. Et illam dicerem rationabilem quod absentes non vocentur ad electionem, ut in multis locis contingit, ut in Tuscia et in multis ecclesiis. Et huiusmodi consuetudines legitime praescribuntur, ut patet per praedicta exempla. Illam dico generaliter rationabiliter quae non obviat canonicis institutis. Irrationabilis est quae improbatur a iure, qualis est illa infra, de instit., ex frequentibus; supra, de consuet., consuetudines; et supra, de consuet., cum inter; et infra, de re iudic., cum causa. Et generaliter ubi aliquid sit contra nervum ecclesiasticae disciplinae sive libertatem, infra, de elect., cum terra; et infra, de elect., sacrosancta; et infra, de elect., Massana.
Legitime sit praescripta
Spatio quadraginta annorum, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de praescrip., auditis. De hoc potestis habere multa iura, ea enim solum locum habent in rebus ecclesiasticis, 16. q. 3, placuit ut § quas actiones. Ad hoc ergo ut consuetudo iuri communi praeiudicet, requiritur primo quod rationabilis sit, et quod sit praescripta, ut hic, et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; item quod ex certa scientia et non per errorem sit inducta, ff. de legib., quibus, in fi. Et quod sit tale ius quod possit praescribi. Nam quaedam sunt quae non possunt praescribi, saltem a laicis, infra, de praescrip., causam quae; et infra, de praescrip., cum ex officii; et infra, de praescrip., cum non liceat; et quod non sit contra ius naturalem, 32. q. 7, flagitia; vel saltem quod sit observata in contradictorio iudicio, ff. de legib., cum de consuetudine; et infra, de verb. sign., abbate. Item requiritur quod sis usus illa consuetudine sive vicibus illis quibus usus es eo animo ut intendas, sive credas te ius habere, et ut in posterum id facias, ff. de itin. act. priv., praetor ait § Iulianus recte ait; et ff. de itin. act. priv., si per fundum; alias non prodest, ut ibi dicitur. Et sic solae vices non inducunt consuetudinem, quia non exemplis sed legibus iudicandum est, C. de sent. et interloc. om. iud., nemo. Sed secundum consuetudinem talem bene iudicaretur, ut dictum est, ff. de legib., nam imperator. Item requiritur quod maior pars populi usa sit ea consuetudine ad hoc, ut secundum illam iudicetur. Quia sicut minor pars populi non posset inducere legem, ita nec consuetudinem. Item et illa consuetudo praeiudicat iuri, cuius non extat memoria hominum, 3. q. 6, haec quippe; et infra, de verb. sign., super quibusdam § 1; et ff. de aqua quot. et aest., hoc iure § ductus aquae; et ff. de aqua pluv. arc., in summa § idem Labeo; et ff. de probation., si arbiter. Et sic videtur quod difficile sit probare consuetudinem et praescriptionem. Sed quam differentiam facis inter consuetudinem et praescriptionem? Illa potest assignari, ut quidam dicunt, quod ubi consuetudo praetenditur, admitti posset probatio in contrarium, ut probetur indebitum fuisse quod consuevit percipi. Arg. a contrario C. de agric. et cens., litibus, lib. 11. Sed ubi praescriptio est, non admittitur probatio in contrarium ad probandum indebitum fuisse. Arg. a contrario infra, de praescrip., si diligenti, ubi dicitur quod bona fides et iustus titulus requiruntur, et ibi dicitur quando exigitur titulus et quando non, C. de pigner. act., nec creditores. Item qui petit aliquid sibi deberi vel fieri ex consuetudine, debet allegare causam petendi. Et tunc sufficit probare solum tempus, licet non probet causam. Et tunc non admittitur probatio in contrarium, et secundum hoc non videtur differentia inter consuetudinem et praescriptionem, quia in prasecriptione quandoque probatur titulus. Ita dicunt quidam quare solum tempus non est causa inducendae obligationis sicut nec tollendae, ff. de act. et oblig., obligationum § placet. Et haec opinio magis placet secundum Io. Alii dicunt quod sola consuetudo sufficit etiam sine causa. Arg. infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, ubi de hoc. Ubi vero aliquis est in possessione percipiendi aliquid, et ei quaestio movetur, tuendus est in possessione quousque probetur contrarium, scilicet, indebitum, quia possidet ratione consuetudinis, 16. q. 4, volumus. Nisi vi, precario, seu clam possideat, tunc qui dedit sua auctoritate potest revocare, ut 10. q. 3, quia cognovimus; infra, de instit., cum venissent. Item in alio potest esse differentia inter consuetudinem et praescriptionem, quia consuetudo quandoque debet esse obtenta contradictorio iudicio populi, praescriptio vero non. Item quia in consuetudine requiritur quod maior pars populi utatur illa, ut dictum est, in praescriptionibus non requiritur. Sic ergo intellige quod consuetudinis non est vilis auctoritas, tamen non vincit ius positivum. Illa particularis consuetudo in eo loco ubi est consuetudo, nisi fuerit rationabilis et legitime, tunc bene vincit ius, et ei praeiudicat concurrentibus praedictis in ea praescriptione. Sed secundum hanc decretalem satis sufficere videtur, si consuetudo solummodo sit rationabilis et praescripta. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.