The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata

X 2.27.8 Cum causa

tit. De sententia et re iudicata · 4 glosses
Idem T. et Clericis S. Anastasiae Veronensis.Incipit Cum causa quae · alleged in the gloss as de re iudic., cum causa 8× per the register · find the allegations →
Arripueras
Ex quo aliquis non prosequitur appellationem infra terminum sibi praefixum, ex tunc iudex procedere potest, tamquam citatus peremptorie non venisset, infra, de appell., saepe. Quia perinde est ac si non appellasset, infra, de appell., cum sit Romana. Unde in hoc non peccavit iudex. Ber.
Promulgavit
Ecce hic obtinuit consuetudo bis in contradictorio iudicio. Ergo debuit valere, ff. de legib., cum de consuetudine; et infra, de verb. sign., abbate. Solutio: haec consuetudo fuit contraria iuri, et mala in praeiudicium ecclesiae, et ideo non fuit servanda. Unde ad ultimum cassatur sententia. Alias si bona fuisset consuetudo, servaretur, supra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent. Forte talis erat consuetudo illa, quod si quis emit a praelato ecclesiae solo, tenet venditio, licet non probet pretium in utilitatem ecclesiae versum esse contra illud 10. q. 2, hoc ius porrectum; 12. q. 2, sine exceptione.
Consuetudinis
Sic 11. dist., consuetudinis; et supra, de consuet., cum tanto, ubi exponitur haec auctoritas.
Praeiudicat
Verum est quod consuetudo non praeiudicat legi nisi sit rationabilis et legitime sit praescripta. Nam tunc bene praeiudicat legi, supra, de consuet., cum tanto, ubi plene de hac materia dicitur. Et haec consuetudo non fuit rationabilis nec praescripta. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.