The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.25 Abbate

tit. De verborum significatione · 19 glosses
Idem Episcopo et Cantori Atrebatensibus.Incipit Abbate sancti Silvani · alleged in the gloss as de verb. sign., abbate 28× per the register · find the allegations →
Consuetudinem
Ex hoc videtur quod sit bene recipiendus talis libellus, peto ius eligendi ratione consuetudinis, etiam si causa alia sive titulus non allegetur. Sic supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de elect., Cumana; ff. comm. praed., venditor § si constet; et supra, de consuet., cum dilectus, quae similis est huic 18. q. 2, servitium; ff. de aqua pluv. arc., si cui § ulti.; et 9. q. 3, conquestus; 63. dist., quia. Sed contra quia ex solo cursu temporis non tollitur obligatio, ergo non inducitur, ff. de act. et oblig., obligationum § placet; et supra, de praescrip., si diligenti. Solutio: circa ius eligendi sufficit probare consuetudinem praescriptam. De hoc dictum est supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Dic ut ibi. Io.
De monasterio
Sed cum servitutem sibi debere dicat, quomodo petit ut aliquid sibi fiat, cum servitus potius sit ne aliquid fiat quam ut aliquid fiat, ff. de servit., quotiens 1 § 1. Solutio: iure communi necesse habet eligere, sed iure servitutis debitae petit ne aliunde eligat quam de suo etiam monasterio, ut in fi. patet. Et ita ne aliquid fiat, petitur, vel verius dicas quod bene petitur iure servitutis ut aliquid fiat, ff. si serv. vend., et si forte § 2.
Alciatensem monachum
Hoc modo bene probatur servitutis possessio, scilicet quia prohibitio facta est ne ille esset abbas, et admissa fuit quia per hoc quod prohibebant, credebant uti iure suo quod exigitur in servitutibus. Licet enim utaris, nisi credas te iure tuo uti, ut paratus sis prohibere impedientem, non acquires servitutem tempore, ff. de itin. act. priv., si per fundum. Quid enim si vicinus tuus propter paupertatem vel forte quia non curavit per centum annos habuit aedificium suum depressum non extollens illud, numquid propterea debet tibi servitutem altius non tollendi? Certe non, nisi crederes te ius habere quod praesumitur si aliquando prohibuisti interrumpere praescriptionem. Interpellare enim deberes servitutem, si usucapere vis, ff. quemad. serv. amit., si quis alia § si cum ius haberes. Vincen.
Porro
Hic incipiunt verba privilegii Calixti Papae usque ibi: ad hoc.
Iuxta Paschalis
Hic allegatur privilegium, et praeterea praescriptio, ut supra patet. Sed praescriptio et privilegium contraria sunt, quia qui allegat privilegium iuri praescriptionis renunciare videtur, supra, de praescrip., veniens. Quia quod meum est ex alia causa meum fieri non potest, supra, de fide instrum., inter dilectos. Dic ut dixi supra, de praescrip., auditis, in glossa quae incipit: sic ergo abbas etc., ibi similiter allegabatur praescriptio et privilegium. Vel melius hic allegabatur consuetudo non praescriptio. Et consuetudo debet esse praescripta, supra, de consuet., cum dilectus. Et ita consuetudo probat usum privilegiorum.
Spatium
Scilicet quadraginta annorum.
Contradicto iudicio
Ad hoc enim ut consuetudo valeat, oportet ut sit obtenta contradicto iudicio, id est, si ex adverso negetur consuetudo, ff. de legib., cum de consuetudine. Et alia de quibus habetur supra, de consuet., cum tanto. Contradictum iudicium dicitur, puta cum ego dicerem hanc esse consuetudinem, adversarius dicebat non esse consuetudinem, et iudicatum fuit quod erat consuetudo. Sicut enim in servitute vel libertate praescribenda requiritur protestatio, ff. quemad. serv. amit. si quis alia § 2. Sic videtur quod requiratur in consuetudine praescribenda. Io.
Fiat fides
Ex hoc videtur quod si privilegio aliquo fiat mentio consuetudinis vel privilegii, quod necesse sit illud privilegium exhiberi, 100. dist., contra morem; 76. dist., ieiunium; 9. dist., ut veterum; 12. q. 2, sancimus; in Auth. ut spons. larg. § et hoc insuper, coll. 9. Arg. contra quia non videtur quod hoc requiratur in publico instrumento, 19. dist., si Romanorum; et in Auth. ut frat. fil. succed. § 1, coll. 9; et C. de donation., si ea quae; ff. de donation., ex hac scriptura; ff. de admin. tut., chirographis. Ad hoc distinguunt quidam inter publica instrumenta et privata, ut in publico instrumento non sit necesse probare vel exhibere illud de quo fit mentio, licet in privato sic. Sed alii dicunt quod si in privilegio inseritur totus tenor alterius, non est necesse illud exhibere. Sed certe illud non sufficit, quia adhuc posset esse falsitas in bulla et in aliis, supra, de privileg., cum olim propter, in fi. Alii probabilius dicunt quod si auctoritate iudicis privilegium vel aliquod rescriptum est renovatum vel in alio privilegio insertum, non est necesse illud exhibere. Secus si per tabellionem tantum, quia publicatio facta coram iudice fidem facit, licet postea perdantur instrumenta, ut C. de testament., publicati. Item quia iudex diligentius singula facit quam tabellio, quia non est credendum quod iudex sine causae cognitione aliquid faciat, sicut versimile non est quod auferat alicuius legitimas exceptiones, supra, de offi. deleg., ex parte N. Sed praedictis omnibus obviat supra, de re iudic., cum inter vos, in fi.; et supra, de fide instrum., inter dilectos. Sed dicas quod si constat quod instrumentum publicum sit, coram iudice non est necesse illud exhibere nisi adversarius velit docere de falsitate illius, quia tunc debet exhiberi, licet primo imposita sit eis fides nisi iuraverit se illud perdidisse, C. de fid. instrum., cum quidam. Io.
Causalis et conditionalis
Ut haec dictio, secundum, accipiatur pro quia vel pro si. Ber.
Ad personale
Scilicet hoc verbum, concedimus.
Impersonale
Scilicet hoc verbum, consistere.
Sensus
Scilicet quod referatur ad personale verbum.
Lex privata
dist. 3, privilegia.
Captiosa
dist. 4, erit autem. Unde statutum fuit ut per consequentiam litterarum scriberetur lex, C. de vet. iure enucl., Deo auctore, in fi.; ff. ad municip., municipem, in fi. Ber.
Valere possit potius
Simile ff. de usufruct. et habit., divus, in princ.; ff. de reb. dub., quotiens; ff. de servit., si cui; et ff. de servit., si iter; supra, de privileg., in his; 16. q. 4, possessiones; et 12. q. 2, si quos; et 12. q. 5, quia Ioannes; supra, de conver. coniug., quidam; arg. supra, de fide instrum., inter dilectos. Arg. contra supra, de offi. deleg., cum super; et ff. de iure cod., saepissime; et ff. de hered. instit., quotiens. Ber.
E vicino
Id est, proximo. Ber.
Alciatenses monachi
Vide qualiter Papa pronunciat et secundum privilegium et secundum ius commune. Secundum ius commune adiudicat electionem ipsi capitulo sancti Silvani Alciatensis. Secundum privilegium, ut eligant de monasterio sancti Bertini. Et sic habent electionem, sed non liberam quia non eligunt undecumque volunt, sed reducitur privilegium ad ius commune, supra, de consuet., cum dilectus. Io.
Personam idoneam
Et hoc non esset dictum, tamen subintelligabatur, supra, de elect., causam quae; ff. de servit., si cui. Et pater concedens uxori ut filiam communem cuicumque voluerit copulet, non tamen intelligit ut eam copulet tutori, ff. de ritu nupt., quamquam. Ber.
Donec ibidem
Arg. quod si privilegium detur alicui monasterio, destructo monasterio destruetur et privilegium, arg. 16. q. 7, et haec scripsimus; 25. q. 2 § ulti., in fi. Item arg. quod cessante causa cessat privilegium, supra, de decim., suggestum; et 16. q. 1, generaliter; C. de testam. milit., licet; et Inst. de auct. tut. § ulti.; et Inst. de pupil. sub. § qua ratione; 63. dist., quia sancta § verum; et 61. dist., statuimus § his omnibus; supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et supra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Sed pone quod nullus reperiatur idoneus in monasterio sancti Bertini dum vacat monasterium Alciatensis, vel quod ibi non observetur observantia regularis. Si eligant de alio monasterio, numquid fit eis praeiudicium quo minus teneantur eligere in alia electione de monasterio sancti Bertini si persona est idonea, vel observantia est reformata? Quod praeiudicetur eis est arg. supra, de consti., cum accessissent; et supra, de rescript., constitutus, quia unico actu perditur privilegium, ut ibi dicitur. Et haec littera etiam multum facere videtur ad hoc. Sed non credo quod fiat propter hoc praeiudicium, cum postea aliquis erit idoneus, arg. supra, de elect., quia diligentia; et ff. de servitu. rust. praed., et Attilicinus. Et haec littera non contradicit, quia non privantur nisi cum persona non inveniretur idonea, vel ordo regularis non viget, sed cessante causa illa, privilegium locum habet, arg. C. de curat. fur., si furioso; et supra, de sent. excom., duobus, secundum unum intellectum, et melius supra, de offi. deleg., prudentiam § 6. Sed pone quod ille electus vixit quadraginta annis, numquid praescriptum est contra privilegium? Videtur quod sic, supra, de privileg., accedentibus; supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, a contrario. Nec adhuc credo quod perdant privilegium, quia non potest uti illo tempore privilegio. Unde non obest legi praedictae ff. de servitu. rust. praed., et Attilicinus. Quia privilegium non perditur nisi per abusum. Vel si vis dicere quod currit praescriptio, restituuntur ex clausula generali, ff. ex quib. cau. maio., huius edicti, quod innuitur in lege ff. de servitu. rust. praed., et Attilicinus. Secus videtur si ibi non viguit observantia regularis, quia culpa illorum contigit et culpa imputetur. Contra videtur quod delictum ipsorum non debet tollere privilegium monasterii, 10. q. 1, episcopum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.