Book I › tit. 1.4 De consuetudine
X 1.4.8 Cum dilectus
tit. De consuetudine · 10 glosses
Idem Decano Salesberiensi, A. Archidiacono et Magistro P. Penetel, Canonico Parisiensi.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de consuet., cum dilectus — 43× per the register · find the allegations →
Cum dilectus
Cum ageret Guil. iste super iure eligendi abbatem, habebat mandatum a capitulo et vacante ecclesia, sed quantum ad petendam confirmationem electionis suae, agebat ex persona sua iure suo sibi acquisito per electionem sic, infra, de in integ. restit., cum venissent, in notula, et sic videtur ubi de hoc. Ber.
De iure
18. q. 2, abbatem cuilibet; et 18. q. 2, abbatem in monasterio; et 18. q. 2, quam sit; et 16. q. 7, congregatio; infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Eligendi
Lex dicit quod monachi debent iurare eligere abbatem, quem sciunt fide rectum, vita castum, et qui monasterio valeat utiliter providere, in Auth. de sanct. episc. § iubemus igitur abbatem, coll. 9. Quod hodie non servatur, sed secundum formam illius constitutionis, infra, de elect., quia propter, eligere debent, si secundum illam volunt eligere.
Constitutum
Licet episcopus possit subiicere unam ecclesiam alteri, ut infra, de excess. praelat., sicut, non tamen credo quod possit statuere quod una ecclesia eligat de alia clericis invitis, quia hoc esset contra ius commune, ut 17. q. 4, quicumque vult; et 18. q. 2, abbatem; et infra, de iure patron., nobis. Quia pacto privatorum ius publicum non tollitur, infra, de for. compet., si diligenti; infra, de testamen., requisisti. Nec aliquis ius publicum remittere potest aliquibus cautionibus, nec mutare antiquitus formam constitutam, ff. de admin. tut., quidam decedens. Et ideo Papa postea interpretatur statutum, tamen ius istud praescribi potest, ut quis teneatur eligere de certo loco, ut hic patet, et infra, de verb. sign., abbate. Et sic patet quod minus iustus titulus dat causam praescribendi, ut infra, de empt. et vend., pervenit; ff. pro empt., quod vulgo; ff. pro legat., pro legato potest; et ff. pro legat., pro legato usucapit. Et vere videtur iniustus, quia episcopus non potest tollere ius unius ecclesiae et dare alteri, infra, de rebus ecc. non alien., non licet. Sed ex tali titulo potuit bona fide monasterium Karofensi, et episcopus solummodo concessit monasterio Karofensi quod suum erat, scilicet, confirmationem electionis. Et ita cessante praescriptione solam confirmationem habent, ut probatur per interpretationem Papae, ut infra patet. Satis tamen credo quod in ipsa fundatione possit episcopus cum capitulo constituere de voluntate patroni quod illa ecclesia esset alteri subiecta, et quod clerici instituendi semper eligerent sibi praelatum de maiori ecclesia, et quod dicit supra, quod episcopus non potest facere quod una ecclesia eligat sibi praelatum de ecclesia alia. Hoc intellige quando ecclesiae sunt tam institutae et donatae, et ab invicem distinctae et separatae, quia illud esset contra ius commune, infra, de excess. praelat., ad haec.
Electio
Hic sumitur electio aequivoce pro confirmatione et pro electione, ut infra patet, et hoc verum est si consuetudo non probetur. Sed si probetur, proprie tenetur.
Interpres
ff. de legib., si de interpretatione; et infra, de sepult., certificari. Et tacito consensu per desuetudinem lex abrogatur, ff. de legib., de quibus, in fi.
A suspensis
Suspensus enim non potest eligere nec eligi, ut hic, et infra, de elect., cum inter R; et infra, de aetat. et qualit., cum bonae; et infra, de cleri. excom., postulasti. Nec postulari potest qui non servavit interdictum, infra, de postul. praelat., ad haec, in fi.; nec beneficia conferre, infra, de concess. praeben., quia diversitatem. Sed nonne iudicare et praebendas dare est iurisdictionis? Utique, infra, de elect., nosti. Et excommunicare, infra, de elect., transmissam. Numquid suspensus potest huiusmodi iurisdictionem exercere? Dicunt quidam quod episcopus suspensus potest excommunicare et praebendas dare, et respondent illi decretali infra, de concess. praeben., quia diversitatem, quod ille episcopus erat ab officio suspensus et iurisdictione. Sed dicunt quod canonicus suspensus eligere non potest, quia cum sit suspensus, nihil officii retinet; secus est in praelato. Sed contra istos est 24. q. 1, audivimus. Alii dicunt, et melius, quod episcopus suspensus non potest excommunicare nec interdicere nec dare praebendas, infra, de excess. praelat., tanta. Arg. quamvis hoc potuerit post confirmationem, licet adhuc non sit consecratus. Ratio illa videtur quia plus aufert ei suspensio quam contulerit consecratio, ut dici consuevit, plus tollit negatio quam ponit affirmatio. Nam electus et confirmatus multa potest ex his quae pertinent ad officium episcopale, quae perdit per suspensionem, quia consecratio non multum addit, infra, de translat., inter corporalia. Et est simile sicut maritus post matrimonium consummatum non potest intrare religionem, sed ante potest, infra, de conver. coniug., ex publico. Sic episcopus non confirmatus potest aliqua quae tamen non potest consecratus. Sic vides in alio simile, episcopus in archiepiscopum electus non potest ante receptionem pallii tamquam archiepiscopus clericos ordinare, sed tamen potest antequam sit electus in archiepiscopum, quia hoc non facit ut episcopus, sed ut archiepiscopus, infra, de elect., quod sicut § praeterea. Praeterea beneficium concedere et etiam habere posse competit ratione ordinis, et est eius accessorium, 1. q. 3, si quis obiecerit; et cui interdicitur unum et reliquum, 81. dist., si quis sacerdotum; et 81. dist., eos qui. Praeterea de hac suspensione fuit obiectum et probatum ex eo quod dicit, quia nobis constituit, etc., et licet obiectum a partibus non fuerit, iudex tamen qui debet electionem confirmare ex officio suo debet inquirere de huiusmodi, infra, de elect., nihil est. Et haec quae dicuntur hic de his suspensis intelliguntur de suspensis ab homine et etiam a canone. Si vero aliquis esset suspensus a canone, puta participando cum excommunicatis, ille talis bene potest eligere et alia facere quae sunt iurisdictionis, sed eligi scienter non potest; haec probantur infra, de cleri. excom., si celebrat. Quia mitius agitur cum lege quam cum ministro legis, ff. de recepti., Celsus. Satis potest dici suspensus posset excommunicare, quia potest absolvere excommunicatum, supra, de rescript., ab excommunicato; infra, de sent. excom., sacro; et infra, de sent. excom., duobus; et quia potest absolvere, potest ligare et econtra cum non sit privatus a communione fidelium, quare non posset privare alium. Et hoc dico de eo qui non est suspensus a iurisdictione, ut suspensus a canone sola participatione. Io. et Laur. hoc concedunt quod suspensus ab officio tantum potest excommunicare et praebendas dare. Et intelligunt illam decretalem infra, de concess. praeben., quia diversitatem, cum erat suspensus ab officio et iurisdictione. Ego autem non credo quod suspensus ab homine possit dare praebendas, ut hic dicitur, licet Laur. et Io. concedant quod possit excommunicare et praebendas dare. Arg. contra posset induci praedictae decretali infra, de cleri. excom., si celebrat, quae tamen intelligitur de excommunicare minori. Melior enim est opinio secunda, quia sicut excommunicatus alium excommunicare non potest, 24. q. 1, audivimus, ita eadem ratione nec suspensus ab homine alium potest suspendere, infra, de excess. praelat., tanta. Ber.
Cassavimus
Id est, cassam nunciavimus, infra, ut lite non cont., accedens 1.
Iure communi
Similem interpretationem habes infra, de fide instrum., inter dilectos, vers. caeterum, ubi enim aliquid a iure communi discrepare videtur. Reducendum est ad ius commune si potest fieri, ne pereat, quia promptum est leges legibus concordare, C. de inoffic. doti., cum omnia. Et Augustinus concordat evangelistas, de poen. dist. 1, periculose. Et etiam testes debent ad concordiam reduci, ne de periurio notentur, infra, de testib., cum tu. Sic enim facienda est interpretatio, ut nulli sit onerosa, et secundum ius, supra, de rescript., causam quae; et infra, de privileg., ex ore; et supra, de consuet., cum olim. Item secundum quod minus est captiosa, ff. de regul. iur., quotiens, in fi. tituli. Et hoc ita verum est quod ad ius commune reducatur si verba illa patiuntur, ut hoc versu, electio eius penes fratres eiusdem loci et capitulum Karofensis, etc. Nam a verbis privilegii non est recedendum ubi certa sunt, infra, de privileg., porro; et infra, de decim., ad audientiam. Ubi enim verba non sunt ambigua, non est locus interpretationi, ff. de leg. 3, ille aut ille. Sed ubi sunt dubia, necessaria est interpretatio.
Praeiudicet
Praescripta videlicet, quoniam alia non prodest, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Quae consuetudo iuri praeiudicet, et quae non, dicetur infra, de consuet., cum tanto.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.