Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.7 Porro
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 4 glosses
Idem Ambianensi Episcopo.Incipit Porro quamvis Templarii · alleged in the gloss as de privileg., porro — 11× per the register · find the allegations →
Quamvis
Id est, quia. In antiqua erat: quoniam, et melius. Simile quamvis supra, de iureiur., quemadmodum, ibi, quamvis interdum etc. Vel quamvis, id est, cum, sed proprie non videtur stare posse.
Libertatem
Supple quam in aliis. Immo habent eandem in his quam in aliis possessionibus. Hoc tamen deprehenditur ex eorum privilegio, ut infra dicit. Et ita res ad eos devoluta censetur eodem privilegio cum aliis, ff. de usuri., cum quidam § si debitores; et ff. de iure fisc., fiscus.
Ex inspectione
Et ita inspicienda sunt privilegia ad hoc ut sciatur quid contineatur in eis, infra, de privileg., recepimus; et supra, de fide instrum., accepimus; et in Auth. de mandat. princip. § si quis autem, coll. 3. Et est arg. quod iudex debet facere copiam recripti partibus ad inspiciendum, nec sufficit sola recitatio rescripti, quia falsitas posset ibi esse quae ex sola lectione deprehendi non posset. Et ex eo quod dicit: ita observes, nota non esse recedendum a forma verborum, supra, de decim., ad audientiam; et supra, de translat., inter corporalia; et ff. de leg. 3, non aliter. Item arg. fines mandati diligenter servandos, supra, de rescript., cum dilecta. Item arg. nulli esse credendum qui dicit se habere privilegium nisi illud ostendat, supra, de offi. deleg., cum in iure. Et arg. ad hoc 42. dist., quiescamus; et 100. dist., contra morem; et infra, de privileg., cum capella. Ber.
Tenorem
Sic supra, de privileg., cum et plantare, in fi.; et infra, de privileg., petistis. Et ita privilegium in sua forma tantum servari debet et non ultra extendi. Alias privilegium non defendetur in aliis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.