The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati

X 1.29.31 Cum in iure peritus

tit. De officio et potestate iudicis delegati · 1 gloss
Idem Episcopo Baiocensi.Incipit Cum in iure · alleged in the gloss as de offi. deleg., cum in iure 11× per the register · find the allegations →
Super mandato
Sed hoc valde notabile est, quod licet exhibeatur sententia delegati ei tamen non creditur, nec praesumitur pro sententia nisi ostendatur commissio. Nec creditur iudici si se delegatum dicat, arg. infra, de testib., cum a nobis. Et idem dicit lex in arbitrio, quia non statur verbo eius si dicit iuramentum a partibus interpositum, C. de recepti., ne in arbitris § sin autem; C. de mand. princ., si quis. Caveat ergo quicumque impetrat a principe causam committi alicui vel delegari, ut si sententia lata fuerit pro eo a delegato, ita bene custodiat commissionem sicut ipsam sententiam. Lapsu enim temporis si conveniretur et ostenderet sententiam sine commissione, non valeret ei nisi probaret de commissione. Sententiae vero ordinarii semper statur et pro ea praesumitur, quia ibi constat de iurisdictione, infra, de re iudic., sicut; et 2. q. 6, hoc etiam. Laur. Si tamen publicatum fuisset rescriptum in iudicio, videtur quod sufficiat si de hoc constat, licet postea sit amissum, infra, de privileg., cum olim essemus; C. de testament., publicati; et infra, de fide instrum., si instrumenta. Item si sententia redacta est in publicam chartam, videtur quod sufficiat, infra, de testib., significavit; et in Auth. ut frat. fil. succed. § hoc itaque, coll. 9; licet sit arg. contra infra, de re iudic., cum inter vos. Item sufficit si habet subscriptionem testium, 16. q. 3, dilecto § potest. Sed videtur quod hodie sufficiat solus tabellio ad imponendam fidem sententiae, infra, de probat., quoniam. Ut nulla sit dubitatio, ita debet fieri quod auctoritate iudicis resciptum domini Papae solemniter in publicam formam redactum inseratur in ipsa sententia iudicis auctoritate, et alia instrumenta procuratoria, quia idem iuris est de illis, ut si ostenderetur sententia lata in personam procuratoris vel syndici vel in contrarium, si non constaret de mandato procuratorio, sententia non valeret, nec staretur ei si negaretur illum fuisse procuratorem. Sed postquam in ipsa sententia inseruntur huiusmodi instrumenta et rescriptum, iudicis auctoritate stabitur postea sententiae, etiam si originali rescripta non apparent, C. de testament., publicati. Item caveat in sententia excommunicationis, ut qui absolutus est custodiat instrumentum sive litteras absolutionis, per quas tutus existat si ei obiiceretur excommunicatio, alias posset ei periculum generari, ut supra, de elect., venerabilem; et infra, de cleri. excom., proposuit; arg. optimum quod ita sit faciendum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.