Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum
X 2.22.16 Si instrumenta
tit. De fide instrumentorum · 3 glosses
Idem.Incipit Si instrumenta propter · alleged in the gloss as de fide instrum., si instrumenta — 5× per the register · find the allegations →
Vetustatem
Propter vetustatem instrumenta et privilegia renovanda sunt, ut hic, et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta. Alias si vetustate consumerentur, nulla fides eis adhiberetur, supra, de fide instrum., inter dilectos. Sic et testes ne probatio pereat, in publicam formam rediguntur, supra, de testib., significavit; et supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.; et supra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii; et ff. ad leg. Aquil., in lege; C. de usuris pupil., pupillus, arg. Ber.
Iustam causam
Puta quia littera incipit deleri ex vitio chartae vel encausti, quamvis instrumentum de novo sit factum, vel alio modo quod possit contingere de facto. Ita tamen facienda est haec renovatio, si adhuc sint ita integra quod non sit dubitatio de ipsorum tenore, ut hic dicit. Vel si essent pro parte iam consumpta, ut ex inspectione non possit deprehendi de fide ipsorum, non sunt renovanda nisi prius per testes probaretur de integritate instrumentorum, infra, de privileg., cum olim essemus. Et haec innovatio debet fieri auctoritate ordinarii, ut hic dicitur. Sic supra, de fide instrum., cum P. Ber.
Publicam personam
Sic supra, de fide instrum., cum P; et supra, de fide instrum., cum dilectus. Quid si publica persona non possit haberi? Satis credo quod per aliquam personam honestam auctoritate iudicis rescribi possunt, arg. supra, de probat., quoniam. Ita tamen quod sigillum authenticum apponatur, quod imponat fidem instrumento, supra, de fide instrum., scripta; et supra, de fide instrum., cum dilectus. Alias posset deperire ius illius, quod esse non debet. Immo curare debet iudex ut salva sit rerum probatio, ff. de testi., curent. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.