Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.12 Cum olim
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 6 glosses
Idem Abbati et Conventui S. Petri Eugubini.Incipit Cum olim essemus · alleged in the gloss as de privileg., cum olim essemus — 11× per the register · find the allegations →
Lucii
Quod postea fuit amissim, ut infra sequitur.
Onus
Ideo enim isti apud sedem Apostolicam testes suos producere debent, quia pars altera suos etiam ibi produxit, ut sic hinc inde servetur aequalitas.
Fratrum
Istis non creditur tamquam testibus cum iurati non fuerint, quia inducti non fuerunt in testes, sed quia ipsi viderant privilegium, credit eis Papa tamquam fratribus suis et honestis viris. Sed non probationem sed praesumptionem inducunt, et coadiuvant testes inductos.
Diocesani
Et ideo nullum ius reservavit ipsi episcopo in monasterio illo, ex quo verba plenae exemptionis continebantur in privilegio illo, ut supra patet, et arg. supra, de privileg., recepimus.
Non ligatum
Cum non esset iudex suus, supra, de consuet., ad nostram; et 2. q. 1, in primis. Et sic ipso facto denunciavit ipsum non ligatum, et sic sententia a non suo iudice lata servari non debet, supra, de iudic., at si clerici. Arg. contra infra, de sent. excom., cum desideres § 1; et infra, de sent. excom., pueris; et infra, de sent. excom., si aliquando, ubi de hoc.
Sine reprehensione
Hoc est notatu dignum, quod si aliquis vult probare amissionem instrumenti, oportet quod plura probet, videlicet tenorem instrumenti et praeterea quod fit sine aliquo vitio quo posset argui falsitatis, ut hic patet, et arg. C. de fid. instrum., cum quidam. Sed numquid legatus potest probare pari ratione amissionem instrumenti suae legationis? Dico quod non, supra, de offi. deleg., cum in iure; arg. C. de mand. princ., si quis. Quia non est aliquis ibi superior coram quo fieret probatio, alias tamen si honestus et notus esset, potest et debet ei credi, arg. 97. dist., nobilissimus. Item quandoque sufficit probare tantum amissionem instrumenti, licet alia ratio non probetur, C. de probation., si de possessione. Sed hoc est in odium illius qui fuit instrumentum furatus. Alias non sufficit probare solam amissionem, ut hic patet, et C. de testi., testium, in fi. Item si instrumentum fuit exhibitum in iudicio et ei fides est imposita. Si postea perdatur, adhuc potest adversarius instrumentum reprobare praestito tamen iuramento quod malitiose hoc non opponat, C. de fid. instrum., cum quidam. Si quaeras qualiter probatur perditio instrumenti, dic quod per iuramentum illius qui perdidit, arg. praedictae legis proximae. Sic et amissio aliarum rerum probatur per sacramentum, C. und. vi, si quando; et supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo; et 2. q. 1, in primis. Et hac eadem ratione videtur quod si impetrasti litteras ad delegatos et eas amiseris, si probas amissionem et tenorem litterarum quod fuerint sine aliqua falsitate et sine vitio suspicionis, per legitimos testes qui discreti essent cognoscere litteras de vitio falsitatis, posset dici quod postea possunt procedere, arg. huius decretalis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.