Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.8 Recipimus
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 4 glosses
Omnes
Sicut Templarii et Hospitalarii et Cistercienses censum non solvunt Romanae ecclesiae, sicut credo.
Inspicienda
De hoc dictum est supra, de privileg., porro.
Perceptae libertatis
Ubicumque inveneris haec verba, in privilegiis, statim intelligas illos esse in toto exemptos a iurisdictione episcoporum, ut hic patet.
Ad indicium perceptae protectionis
Licet Papa recipiat aliquod sub sua protectione, non sunt propterea subtracti a iurisdictione episcoporum, infra, de privileg., ex parte tua 1. Et sic per confirmationem in forma communi non praeiudicatur episcopo loci, supra, de confirm. util. vel inutil., sua nobis; et supra, de confirm. util. vel inutil., quasi per totum. Arg. supra, de maior. et obed., per tuas. Arg. contra supra, de cleri. peregri., te nobis. Quid ergo valet talis protectio? Certe parum, sicut parum valet confiscatio in forma communi, tamen aliqua reverentia plus debetur illis quam aliis, arg. supra, de maior. et obed., per tuas. Et forte citius Papa movetur pro eis cum iniuste gravatur ad litteras concedendas.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.