The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.41 Si aliquando

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Si aliquando forte · alleged in the gloss as de sent. excom., si aliquando 6× per the register · find the allegations →
Salutationis
Excommunicati enim salutandi non sunt, 11. q. 3, excommunicatos; 24. q. 1, omnis qui. Ne per salutationem videatur eis aliquis consentire, arg. 63. dist., cum Hadrianus. Ut facilius resipiscant cum viderint se contemni, supra, de except., extravag. pia. Quia grava poena est inter homines esse et eorum carere suffragio, C. de apost., his qui. Sed quamvis eos non debeamus salutare, possumus tamen eis loqui de his quae pertinent ad eorum salutem. Et licet alia verba incidenter proponantur, non nocet, infra, de sent. excom., responso; et infra, de sent. excom., cum voluntate, 1. resp.; et 11. q. 3, cum excommunicato. Sed pone quod Papa ex certa scientia salutet excommunicatum, numquid habebitur pro absoluto? Arg. est quod non, quia certa forma traditur praeterquam excommunicatus, non videtur absolutus, supra, de sent. excom., cum desideres, ad fi.; et supra, de sent. excom., quod in dubiis, in princ.; et supra, de sent. excom., sacris est; arg. ad hoc C. de liber. caus., iubemus; et C. de probation., non epistolis. Arg. contra supra, de privileg., cum olim essemus. Et Papa non subiacet legibus, C. de legi. et const., digna vox; et ff. de legib., princeps. Ergo videtur quod eo ipso sit absolutus, quod Papa scienter tali communicat et Papa dat auctoritatem canonibus et ab eo vigorem sumunt et non econverso, supra, de elect., significasti. Dicunt quidam propter hoc hic non est absolutus nisi dicat: absolvo te. Sed plenitudine potestatis satis videtur quod sit absolutus, dum tamen Papa voluerit ipsum propter hoc absolutum esse, ut hic constat. Et est hic arg. quod sic ex eo quod dicit: per ignorantiam. Ergo a contrario, aliud si per scientiam, alias non esset maior potestas ipsius quam aliorum iudicum, quantum ad hoc. Sed numquid incideret in canonem si per talem participationem nolit ipsum esse absolutum, ut dictum est? Non, quia legibus est solutus.
Occupationem
Unde non valent, sic supra, de capell. monach., ex parte; et supra, de rescript., ex parte Conventrensis; et supra, de rescript., si quando. Arg. idem esset etsi per importunitatem petentis, quia dicit imperator: saepe enim per importunitatem petentis non concedenda concedimus, C. de petit. bon. sublat., quisquis, lib. 10. Ber.
Per subreptionem
Scilicet hoc tacito quod esse excommunicationis vinculo innodatus, quo dicto litteras non dedisset, supra, de rescript., super litteris, ubi de hoc satis dictum est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.