Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.30 Quod in dubiis
tit. De sententia excommunicationis · 7 glosses
Idem Strigonensi Archiepiscopo.Incipit Quod in dubiis · alleged in the gloss as de sent. excom., quod in dubiis — 8× per the register · find the allegations →
Donec per ecclesiam
Simile supra, de sent. excom., cum desideres; et supra, de sent. excom., a nobis est. Nec etiam per praelatum suum debet ei communicari, ut ibi. Quia quod aliis prohibet ipse facere non debet, ut ibi notatur. Item permittitur alicui tangere sacra cui non permittitur ingredi ad ipsa. Et sic contra illud quod dicitur 5. dist., ad eius vero; et contra id 95. dist., illud, ubi dicitur: quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus sacramenti conceditur? Quasi diceret non.
Quoniam multos
Hoc habes 11. q. 3, quoniam multos; et infra, de sent. excom., inter alia.
Participatione
Quia hic non distinguitur an in crimine an in aliis communicent eis. Videbatur quibusdam quod si in crimine communicent, incidant solummodo in minorem excommunicationem. Quod non est verum, ut patet supra, de sent. excom., nuper, cum talis absolvatur cum iuratoria cautione, ut ibi dicitur.
Commoniti
Iudex non debet excommunicare participantes cum excommunicatis ab ipso, nisi canonica monitione praemissa. Alias excommunicatio non tenet, ut in decretali nova infra, de sent. excom., extravag. statuimus. Ita habetis tertium casum in quo excommunicatio non tenet citra aliquam appellationem.
Innodandi
Qui enim praesumptuose participat excommunicato, excommunicandus est maiori excommunicationi, ut hic dicit, et 11. q. 3, qui communicaverit. Et est hic notabile quia et ipse claves ecclesiae contemnit, quare puniri debet. Arg. supra, de poeni., gravem; et supra, de excess. praelat., tanta, ubi de hoc in notula magna.
Participibus
Scilicet in crimine.
Incurrunt
Eandem, scilicet quam et principales, 11. q. 3, excellentissimus. Et hi nominatim dicuntur excommunicati, ff. de lib. et post., nominatim; et ff. si cert. pet., certum. Sic etiam excommunicantur Christiani, ne participent Iudaeis etiam extra crimen, supra, de usur., post miserabilem; et supra, de usur., quanto. Tamen hoc intellexit Io. ubi participant in crimine, in quo casu intellexit supra, de sent. excom., nuper. Alias non essent excommunicati, sed post admonitionem excommunicarentur, ut hic dicitur. Sed quid fieri si alterius parochianus participat tali post talem sententiam, numquid erit excommunicatus maiori excommunicatione? Dic ut supra, de sent. excom., nuper. Si participat in crimine sic. Aliter non est excommunicatus nisi minori, ut hic patet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.