Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.31 Inter alia
tit. De sententia excommunicationis · 10 glosses
Idem Doctoribus decretorum Bononiensibus.Incipit Inter alia quae · alleged in the gloss as de sent. excom., inter alia — 16× per the register · find the allegations →
Quoniam multos
11. q. 3, quoniam multos; et supra, de sent. excom., quod in dubiis.
Occasio disputandi
Simile supra, de voto et vot. redem., ex multa.
Praesertim
Si istud, praesertim, ponitur pro tantum, verum dicunt prout sequitur de quibusdam personis. Si pro maxime, non dicunt verum ut sequentia dicunt, quia nec viatores debent talibus communicare nisi necessitate instante.
Interpretatio
Ad quem pertinet iuris constitutio ad ipsum pertinent interpretatio, C. de legi. et const., si imperialis; 11. q. 1, clericum § ex his omnibus.
Duret
Ex sui natura.
Canonis
11. q. 3, quoniam multos.
Agente
Per declarationem. In quibusdam enim casibus illius capituli est declaratio, ut in filiis, servis, ancillis et uxore. In quibusdam est constitutio iuris, ut in rusticis et mercenariis. Et quod in hoc ius novum constituatur per illud capitulum circa personas mercenariorum rusticorum satis videtur, quia per priora iura eos vitare tenebantur, 15. q. 6, nos sanctorum; 15. q. 6, iuratos; 11. q. 3, excommunicatos quoscumque.
Necessitatis
Numquid magnae an cuiuslibet tantum? Nam aliqua sustinenda est incommoditas, ut ecclesiastica iustitia servetur, 19. dist., in memoriam; et supra, de offi. legat., dilectus. Si tantum magnae cuius arbitrium spectabitur? Videtur quod superioris, arg. supra, de voto et vot. redem., quod super his; et supra, de voto et vot. redem., ex multa. Solutio: in transeuntibus res ista dilationem non capit. Quisque suo relinquatur iudicio de consuetudine, 11. q. 3, quod praedecessor. In peregrinis autem qui ultra mare aliquamdiu et Romae per quadragesimam commorari solent superioris iudicium requiratur, quia nemo sibi regulariter iudex esse potest, ff. de iud., si aliter; et arg. supra, de elect., venerabilem.
Tenentur
Ut sunt domestici, filii, servi, mercenarii et uxor.
In criminibus
In talibus nulli consentiendum nec obediendum est, 11. q. 3, qui resistit; 11. q. 3, Iulianus; et 32. q. 5, ita ne. Alias si communicarent illis in criminibus, eadem sententia tenerentur, supra, de sent. excom., nuper; et infra, de sent. excom., si concubinae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.